Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/1 (Budae, 1853)

Regimen Francisci I. imperatoris ac regis

787 erigendi, et fundandi per Excelsum Consilium Regium Locumtenentiale Hungari- oum medio circularium Ordinum sub ddto 18. Oetbr. a. c. et Nr. 23038 emana­torum cunctis Regni Jurisdictionibus, qua per Majestatem Suam SSmam clemen­ter approbatum jam transmissum sit, tamen partium mearum esse existimabam quampiam laudabilis hujus Instituti Pensionalis synopsim cunctis in Regno hocce publice constitutis individuis medicinalibus pro superabundant! communicare. §. 1. Salutare hoc Institutum Pensionale sub Inspectionem Excelsi Consilii Regii Locumtenent. llungarici sumendum 1. Januarii 1797 suum sumet initium, ad quod singuli eo qualificati annum aetatis 50 necdum attingentes recipientur; ex quo nihilominus consortio Status Militaris individua ideo, quod erumpente bello non tantum periculo diversorum corporis defectuum, verum etiam vitae discrimini magis expositi sint, excluduntur. §. 2. Institutum hoc consistet ex duabus classibus. §. 3. Recipi desiderantes scriptam declarationem propria manu, et sigillo roboratam cum expressa designatione cui Classi adscribi cupiant Instituti Di­rectioni hic Budae futurae usque 31. Decbr. 1796 exhibeant; Literas etiam ba- ptismales producant, ac insuper conscientioso physicali Testimonio doceant, se nullo capitali morbo laborare. Tardius ad hoc Institutum nempe post 1. Januarii 1797 accedere cupien­tes recursum suum scriptotenus, et si id medio cursoris postalis fieri debet, cum persolutione integri postalis portorii ad Directionem submittant. Si prodiret quempiam falsa attestata exhibuisse, factis solutionibus sis, e Societate eliminabitur. §. 4. Quodlibet commembrum pro Classe quam ingressum fuerit, typis ex­cusa Instituti generalia Principia cum subnexa assecurationis clausulam cum Directionis subscriptione, ac Societatis sigillo roboratam accipiet. §. 5. Singulus radicale capitale pro prima Classe 200, vel pro secunda 100 florenorum deponet, qui id a semel praestare nequit, illi 4 annorum respi- rium ea ratione conceditur, ut cum sui receptione 4 partem generalis praesta­tionis statim dependat, a restante autem quotta usque plenariam depurationem 5 per centum semestraliter persolvet. §. 6. Praeter hanc generalem praestationem adhuc annuum subsidium, pro prima quippe classe 16 flor., pro secunda vero 8 flor, in duobus seinestra- libus ratis anticipato dandum erit. §. 7. Propter aequitatis rationem juniores inter, ac adultiores id discriminis statutum est, ut, qui Institutum ingredientes 30 annum jam excesserunt, pro singulis, quibus 30 excedunt, annis, 16 flor, ad primam, aut 8 flor, ad secun­dam Classem titulo supplementi, attamen nisi una vice persolvant, ita quidem ut e. gr. infra 30 annos natus, aut 30 agens, deponat capitale proI.Classe, pro Il.CIasse Radicale ........ 200 fl. 100 fl. Annuum subsidium ....... 16 „ 8„ Qui autem anno vitae 30 jam erecto e. gr. 35 annorum est, praestet capitale radicale . Titulo supplementi vero pro 5 annis, quibus 30 supe­ravit a 16 flor, et respective 8 flor, computando una tantum vice inferat ...... 200 „ 100 „ 80 „ 40 „ Titulo denique fixi annui subsidii cum caeteris pariter concurrat in annuis ...... 16 „ 8„ §• 8. Si quis supplemental subsidium ad semel deponere non potest, de­ponat illud modalitate §-o 5. expressa. 50*

Next

/
Thumbnails
Contents