Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/1 (Budae, 1853)
Regimen Francisci I. imperatoris ac regis
782 Verum enim vero , sunt et alii modi, ex quibus homines subito, et sine morbi alicujus ingressu, vel adminus exiguam ejus Jurationem, integris visceribus , et nulla pene accedente humorum degeneratione, imaginem mortis induunt; eveniunt hi cumprimis in faeminis hystericis, veris hipochondriacis, vehemen- tioribus animi affectibus commotis, apoplexia tactis, vapore carbonum ignitorum, aut inusto fermentante suffocatis, laqueo suspensis, aqua mersis, frigore congelatis, fulminis ictu sideratis etc. etc. Hi et similes interventi mortis casus, in- dispensabiliter sub observantiam benigno gratiosae hujus Intimationis, id est: ad sepulturam post 48 horas celebrandam cadunt. Sed ex his praedeductis, quasi sponte duplex fluit quaestio: nimirum l-o qualiter et per quem, casuum istorum causae ita investigandae sunt, ut nec praematura, nec serotina nimium instituatur inhumalio? 2-o quali cum cautela cadavera per longius tempus retenta, tractari debeant, ne reditus latentis adhuc minimae vitae impediatur, aut hac ex integro exstincta, cadaveris putrida, nocivaque indoles, viventibus communicetur? Ad 1-mum. Quam plurimae Nationes ex bonis politiae regulis, in omnibus Urbibus et Oppidis, distinctos visitatores mortuorum (Todten-Beschauer) constitutos habent, qui post obitum alicujus interventum, illico accersiti, domumque ingressi, inquirunt: num defunctus opera alicujus Medici aut Chirurgi usus fuerit, quibus incumbit, de qualitate morbi, et mortis, scriptum in domo relinquere testimonium; si vero aeger horum auxilio carebat, tunc Visitator ipse in morbi et mortis circumstantias investigat; dein defuncti nomen et cognomen, sexum, aetatem, conditionem, una cum constituto per se inhumationis tempore, brevibus, in suo Regestro con- notat, omnique mense, vel trimestri, tabellam mortuorum / constitutae locorum Sanitatis Commissioni transmittit. Quod et in Pagis, etsi eruditi circa hoc objectum Visitatores haberi nequeant, officium isthoc locorum N o t a r i i s aut Ludi magistris, penes Instructionem hic sub / adnexam, vix non pari cum utilitate conferri possit, nulli dubitamus. Ad 2-dum. Ne longior inter vivos cadaveris retentio, effectus suos perniciosos in vivos diffundat, humillime opinaremur: ut methodo in vicinis Provinciis jam inducta, ubique locorum domus certa, a reliquorum serie aliquantum remotior, taliter adaptetur, ut ampliori uno, eoque lucido satis cubili provisa, in occursuris etiam casibus, ad operationes suscipiendas, applicandaque remedia excitantia, citra strepitum, et concursum hominum deserviat. Custodia in reliquo circa corpora mortuorum necessaria, v e s p i 1 o n i ipsi, erga gratuitum in eadem domo datum hospitium concredita. Jam nunc objectio, quae eatenus interponi posset, esset haec: quod ex tali Reclinatorio mortuorum, in populosis locis, ob aggregata ibidem plura cadavera, ipso facto majus periculum infectionis, viventibus immineat, quam si dispersa in variis domibus singula asserventur; verum supposito eo: quod in amplioribus et populosis locis, plura talia Reclinatoria requirantur, certissimum statuitur, longe majus periculum accedere publico, si mortuos suos 48 horis in communi hominum hospitio sustinere cogatur, quam ut adminus pauperioribus, angustiaque loci constrictis, domus talis destinetur, ex qua, subsecutis jam evidentibus mortis signis, immediate ad commune coemeterium deferri possint; denique in locis minus populosis, ut Pagis, ubi rarius uno, eodemque tempore plura cadavera concurrunt, res adeo nullis difficultatibus est subjecta, quo magis convincimur, per tale Institutum, tam periculis praematurae inhumationis, quam et infectionis, facilius quam quibuscunque aliis dispositionibus prospectum iri. R) Anno 1796. die 22. Augusti sub deputatione in Archi-Episcopali Civitate Strigoniensi, praesentibus Ad. R. Dom. Adamo Graffenberger Districtus