Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/1 (Budae, 1853)
Regimen Josephi II. imperatoris et regis
66 d io illo specifico, quod de altissimo SSmae Suae Majestatis Jussu contra morsum canum rabidorum circulariter notum redditum est, provisi sint? Eapropter Magistratui intimandum esse duxit Consilium hoc Locumte- nentiale Regium: quatenus gremialem Physicum suum eo instruere noverit, ut occasione visitationis Pharmacopoearum ad id semper reflectat, et in Relatione visitatoria specifice exponat. Datum Posonii ut s. 840. lues: Passuales Samiatis. Conci. Cons. A? 1531. die 20. et 26. Januarii 1784. (In seq. Relationis Comit. Posega ddto 23. Decbr. 1783.) Innotuit Regio huic Locumtenentiali Consilio ad nundinas pecuarias non infrequentcr contagiosa quoque pecora pelli solere, indeque fieri: ut emptores spe illa, quod ad publicas nundinas sana duntaxat pecora pellantur delusi, saepe saepius damnificentur, et vero comparatis ejusmodi contagiosis pecoribus alia quoque inficiantur, hacque demum ratione pecorum lues postmodum in compluribus Regni partibus grassatura enascatur. Ut itaque malo huic obvietur, Magistratui intimandum: nequis dehinc pecora absque producendo super sanitate eorum competentis sui juris- dictionati Magistratus attestato ad nundinas depellere, ibidemque vendere ausit. Datum Posonii ut s. 841. In dictandis corporis poenis justa proportio tenenda. Conci. Cons. A? 3533. die 16. Febr. 1784. (In seq. M. R. Jl? 74. ddto 9. Januarii 1784.) Siquidem observatum fuisset nonnullas Jurisdictiones in dictandis corporis afflictivis poenis limites justitiae vindicativae excedere. Hinc Consilium hoc Locumtenenliale Regium de benigno Jussu Regio intimat : ut in dictandis pro merito fustigationibus justam non tantum ad reatum , verum etiam ad personae physicas vires observent proportionem, sed etiam tempus reiterandae poenae tale praefigant, ne ex ejusmodi mox sibi succedentibus gravioribus verberibus seu mors, seu inhabilitas ad ulteriores labores, et vitae sustentationem sequatur; idipsum sub gravissimo eos, qui simili Judicio intererunt, et ad ferendam talem sententiam concurrerint, mansuro responsionis onere, observetur. Datum Posonii ut s. 843. In Relationibus de lue pecorum Summarium exponendum. Conci. Cons. A? 3593. die 8. Martii 1784. Cum observaretur, quod Informationes circa luem pecorum confectae, absque expositione laterum horsum exhiberi soleant; laterisatio vero, et in unam summam reductio hic loci cum remora altissimi servitii, et temporis dispendio fieret. Noverit Magistratus disponere, ut talismodi Informatio juxta praescriptam normam ex parte Jurisdictionum conficienda Summario provideatur et horsum suo tempore submittatur. Datum Posonii ut s. 843. Chirurgi ac Obstetrices, nisi in Universitate examinati, a praxi arcendi. Conci. Cons. Aff 5909. die 22. Martii 1784. Siquidem benigna Resolutio Regia die 6. Maji 1771 circulariter publicata