Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/1 (Budae, 1853)

Regimen Francisci I. imperatoris ac regis

738 Coordinatio Consilii: Res Sanitatis, IWosoeomia et domus pauperum, Mundities platearum. Conci. Cons. JW 14117. die 7. Julii 1795. Reducto priori Systemate, ac cum eodem Consilii quoque hujus Locum- tenentialis Regii a Camera Regia Hungarica Aulica separatione subsecuta, si­quidem observatum fuisset, per nonnullas Liberas et Regias Civitates Relatio­nes, in Politicis ad Dicasterium Camerale, in Oeconomicis vero horsum, erro­nee factas fuisse, Sua Majestas SSma objecta ad sphaeram politicam spectantia, et ad activitatem Consilii hujus Locumtenentialis Regii pertinentia, modalitate sequenti ab Oeconomicis, et Cameralibus dispescere clementer dignata est; ut- pote : l-o. Curam tuendorum Jurium Civitatis jurisdictionalium et nobilitarium; 2-0. supremam revisionem Rei pupillaris et Curatelarum, cum revisione Proto- collorum in Juridicis, et pupillaribus; 3-o. Regulationem et conservationem Nosocomiorum et Domorum pauperum, prout et Directionem Rei fundationalis ; 4-0. Rem omnem Ecclesiasticam et Religionariam; 5-o. Omnia negotia circa elibertationem cujuspiam Civitatis vertentia, prout et Statuta Civitatum; 6-o. Judicium de eligibilitate Civium, Jusque conferendi Magisterii et Concivilitatis; 7-0. Vigilantiam, ne Contractus arendatitii monopolium involvant, et publico nocivi evadant, aut etiam aliquis ramus proventuum in detrimentum industriae, et juris privatorum extendatur, quin tamen contraclus de variis Civitatum be­neficiis inPi, et altiorem etiam ratificalionem subeuntes, fine ulterioris discus­sionis horsum submitti debeant; 8-o. Rem Scholarum, exceptis tamen aedificiis et salariis, aliisque expensis ex Cassa domestica suppeditandis; 9-o. Rem omnem contributionalem militarem; lO-o. Repurgationem fluviorum, et conservationem ripparum, viarum et aggerum, ita tamen, ut si aliqua majores sumptus prae- requirent, eatenus inter utrumque Dicasterium mutua coinlelligentia foveatur; ll-o. Rem omnem Caeharum ; 12-o. Ordinem Famulitii; 13-o. Negotium S a- nitatis; 14-o. Praecautiones incendiarias; 15-o. Praecautionem excessuum in genere, in specifico autem Opificum, Caeharum, et in diversoriis, prout et pro­visionem de securitate publica; 16-o.Vigilantiam quoad vagabundos; 17-o. Li­mitationem pretii carnis, et victualium; 18-o. Limitationem taxarum et nauli; 49-0. Regalationem et adjustationein ponderum et mensurarum; ac denique 20-0. Censcriptionem animarum; praededucta omnia objecta, atque etiam su- perinspectionem sylvarum, ne has devastari contingat, Consilii hujus Locum­tenentialis Regii activitati et pertractationi benigne subjecit; porro autem alia subtus denotata objecta ; l-o. Quippe , negotia novam, earnque internam Civi­tatum regulationem concernentia; 2-o. Aedificia et salaria, aliasque extraordi­narias nefors erogandas expensas, ad rationem localium Scholarum, ex Cassa domestica Civitatis erogandas; 3-o. Rem omnem commercialem Mercatorum, et erigendarum Fabricarum et Manufacturarum, relate duntaxat ad objecta illa Rei commercialis, ad quae Cassa Civitatum domestica confert, vel ad quae Ci­vitas per cessionem fundi alicujus immobilis concurrere debet; directione com­mercialium objectorum caeteroquin ad Consilium Locumtenentiale Regium per­tinente; 4-0. Limitationem Taxarum Concivilitatis et fundualis; 5-o. Culturam mororum ex parte Civitatis; 6-o. Activitatem injungendi, ut illuminatio, mun­dities platearum, strata item, et quidquid ad decorem et commoditatem con­ferre potest, praescripto fiant ordine; 7-o. Systematicam regulationem Status salarialis; 8-o. Systematicam coordinationem regestrationis, eo caeteroquin pro utroque Dicasterio in salvo relicto, ut re ita ferente de statu Archivi rela­tiones ab utrinque exigi possint; 9-o. Exmissionem Commissarii in politico-oe- couomicis objectis, ac proinde etiam elaborationem Instructionis, exmittendo

Next

/
Thumbnails
Contents