Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/1 (Budae, 1853)
Regimen Francisci I. imperatoris ac regis
739 ejusmodi Coininissario alnitrinque extradandae, in pure politicis tamen eidem solum a Consilo Locumtenentiali Regio impertiendae, ad mutuam inter utrumque Dicasterium pertractationem spectare decrevit altefata Sua Majestas SSma et in Commissionibus mixtis decidi praecepit. Benigna proinde haec Resolutio Regia civico isti Magistratui finem in eum nota redditur, ut super negotiis illis, quae sub numeris viginti in exordio deducto habentur, Relationes suas directe horsum, super iis vero quae ad mutuam pertractationem directa sunt, utrique Dicasterio, Huic nempe et Camerali separatim deinceps submittat. Datum Budae et s. 13S5. Mendici defectuosis corporis membris et ulceribus affecti a stipe colligenda arcendi. Conci. Cons. A? 15669. die 17. Julii 1795. Civitatibus: Budensi et Pestiensi. Non sine gravi displicentia observatur, in Civitate hac magnum omnino mendicantium utriusque sexus numerum circumire, et plures eorum fine excitandae apud praetereuntes compassionis vulnera aut defectu os a membra sua publice ostentare, jam autem cum id noxias sequelas post se trahere, et in bene ordinata Civitate nullatenus tolerari possit, hinc civico huic Magistratui hisce injungitur, ut in genere quoad arcendos publice mendicantes et stipem ostiatim colligentes, praesertim vero ad id efficaciter disponendum ne mendici in ponte navali se cum proprio atque aliorum praesertim vero curru vehentium periculo se detineant, serias illco faciat dispositiones, praesertim autem invigilet, ut ii qui vulneribus , ulceribus aut alio quopiam in oculos incidente et nauseam aut horrorem causare queunte defectu laborant, a frequentatione platearum et quorumvis locorum publicorum arceantur: ad finem hunc obtinendum idem civicus Magistratus sibi curae habebit, ut mendici ad provisionem ipsius Civitatis spectantes per eam praescripta modalitate interte- neantur, exteri vero ad locum originis reinvientur, illi demum qui post hanc iteratam publicationem in colligenda eleemosyna deprehensi fuerint, exemplari- ter puniantur. Datum Budae ut s. Nota. Quod concernit: Ortum Pestis Syrmiensis; Opus 1)epu- tationis medicinalis, intuitu miseriarum harum, in Consilio Regio Locumt. Hung, die 22. Julii a. 1. percunctatum, nec non omnem in supprimendum malum subsequenter adhibitam curam, — de his cunctis Schraud in Opere concinnato (ac iu serie paginarum harum ad An. 1798 ddto 19. Junii Nr. 14536 et An. 1799 ddto 2. Januarii Nr. 251 commemorando) uberiora docet. — Ilac de causa — hic loci— acta, ad thema hoc facientia per decursum Julii ac Augusti in Consilio Regio Locumt. conclusa — inserta non habentur. — Author. — 1« Confinio Slavonico, ob morbum epidemicum, praeter Commissionem Sanitatis politicam quoque Commissio particularis militaris constituta. Conci. Cons. A? 18362. - die 1 Septb. 1795. (In seq. M. R. .V? 9386. ddto 24. Aug. 1795.) Commissario Regio Josephe Pitchier. Ad progressum morbi epidemici, qui in Confinio Slavonico erupit, iin47 *