Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/1 (Budae, 1853)
Regimen Josephi II. imperatoris et regis
51 813. messores minores manipulos frugum construant. Conci. Cons. M 137. die 2. Januarii 1783. (In seq. M. R. Jl? 89S0. ddto 20. Decbr. 1782.) Cum hactenus tempore frugum invectionis, et compositionis observare licuerit justo majorum manipulorum de terra in currum, inde vero in acervos levationem, valetudini robustioris etiam complexionis hominum persaepe noxiam esse, per messores autem oh metendi commoditatem longiores stipulas relinqui. Hinc Sua Majestate SSma jubente Consilium hoc Locumtenentiale Regium Magistratui committendum habet, ut efficaces dispositiones mox faciat, quo primum quidem valetudinis, alterum autem privati commodi causa certius sufferatur, benignaque haec Ordinatio in singulos annos sub comminatione etiam animadversionis in contravenientes severioris republicetur. Datum Posonii ut s. 814. Regulalivmn officiosum pro Physicis conciniiamluin. Conci. Cons. JSl? 183. die 2. Januarii 1783. (In seq. M. R. 8980. ddto 20. Dcbr. 1782.) Cum Physici Comitatuum, aliarumque publicarum Jurisdictionum plerumque scopo illi, pro quo potissimum constituti sunt, haud correspondeant, benigne visum est SSmae Suae Majestati clementer ordinare: ut projectum Instructionis iisdem deserviturae elaboretur, altissimae Decisioni submittendum, ac caetera inter eo reflectatur: ut P h y s i c i universaliter in omnibus Comitatibus singulo anno de loco ad locum peragrare, et quae occurrunt in rebus Sanitatis observationes facere debeant Comitatui exhibendas; abinde autem pro re nata Consilio huic Locumtenentiali Regio vel exigente rei circumstantia , etiam SSmae Suae Majestati demisse referendas. Datum Posonii ut s. 815. Instauranda Scliola Veterinaria ad Universitatem. Conci Cons. JV» 317. die 9. Januarii 1783. (In seq. M. R. JV? 8997. ddto 27. Decbr. 1782.) Opus Veterinarium Wollsteinii Jussu Regio / in linguas vernaculas vertendum, atque Instructio opinativa circa erectionem Scholae Veterinariae intimatur. / Josephus II. Dei gratia etc. Committimus: ut intuitu libri Wolsteiniani in vernaculas linguas traductionis opportunas apud Regium Universitatis Senatum dispositiones facere non morentur. Antequam nihilominus circa ipsius Scholae Veterinariae erectionem, denominandumque pro necessaria illius provisione Individuum finalem Nostram elargiamur Resolutionem, ab eodem Regio Universitatis Senatu porro etiam deductam secundum quaevis adjuncta de modo erigendae quam optime publicae isthujus Scholae, necessa- riisve hunc in finem sumptibus, Informationem exigere, accipiendamque subinde subnexa opinione sua, demisse isthuc repraesentare nullae intermittent. Datum Posonii ut s. 816. Indages Pestis in Turcicis Provinciis. Conci. Cons. A? 478. die 16. Januarii 1783. (In seq. M. R. A° 132. ddto 10. Januarii 1783.) Ad habendam in eo certitudinem: an in Turcicis Provinciis , quae Confiniis Caesareo liegiis vicinae sunt, pestis reipsa grassetur , proindeque fundatum infectionis pencil