Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/1 (Budae, 1853)

Regimen Josephi II. imperatoris et regis

52 adsit, mutuo cum Reipublicae Venetae , cum qua videlicet per Compacta negotium Sanitatis publicae conjunctim tractari solet consensu , ex parte utraque Individua Artis medicae et chirurgicae perita deputentur , quae accurate investigent: utrum in vicinis Provinciis Turcicis omnino Pestis grassetur, atque adeo sufficiens tam strictas praeclusiones contumaciales faciendi ratio adsit, atque de compertis exactas Relationes faciant, ut in gravi hoc negotio, prout res postulaverit, debitae praecautiones fieri possint. 817. Fratribus Misericordiae collectio eleemosynae per Regnum concessa. Conci. Cons. A/J 847. die 30. Januarii 1783. (In seq. M. R. JV° 369 ddto 21. Januarii 1783.) Fratre Ferdinande» Schuester Ordinis Fratrum Misericordiae Provinciali sacram eleemosynam per Regnum quoque Hungáriáé colligendi veniam sibi cle­menter impertiri, solitasve hunc in finem Passuales/ sibi per Consilium hoc Lo- cumtenentiale Regium extradandas ordinari supplicante, clementer annuit SSma Sua Majestas : ut quemadmodum in caeteris Germanicis haereditariis Ditionibus Caesareo-Regiis idipsum iisdem admissum habetur, hac collectas instituendi fa­cultate per Regnum quoque Hungáriáé, Partesque adnexas ulteriorem usque be­nignam Ordinationem Regiam libere perfruantur. Datum Posonii ut s. / Nos Praeses etc. tenore harum notum facimus, quibus expedit univer­sis : Fratrem Ferdinandum Schuester Ordinis Fratrum Misericordiae Provin­cialem, sacram eleemosynam per Regnum quoque Hungáriáé colligendi veniam sibi clementer impertiri, solitasve hunc in finem Passuales sibi per Consilium hoc Locumtenentiale Regium extradandas ordinari supplicuisse, atque Majesta­tem Suam SSmam clementer annuisse, ut, quemadmodum in caeteris Germani­cis haereditariis Ditionibus Caesareo-Regiis idipsum iisdem admissum habetur, hac collecta instituendi facultate per Regnum quoque Hungáriáé, Partesque ad­nexas ulteriorem usque benignam Ordinationem Regiam libere perfruantur. Et quoniam indubium sit, fundationum pro Iisdem supplicantibus Miseri­cordiae Fratribus non minus, quam infirmis in hospitali suo existentibus adusque factam, ferendo eidem, quod modo sustinet, oneri imparem esse, ut nisi ali­unde, collectione nempe Christianae eleemosynae adjuvetur, haud dubie nu­merum recipiendorum infirmor um diminui, talique ratione plures, omni ope destitutos, misere in morbis suis contabescere oporteret. Nos itaque praeattactae benignae Resolutioni Caesareo-Regiae humillimum morem gerentes, antelatis supplicantibus Fratribus Misericordiae, velut publico bono utilibus, fine (uti praemissum) colligendae per Regnum isthoc Hungáriáé eleemosynae praesentes Nostras, usque ulteriorem altissimam Ordinationem Caesareo-Regiam valituras salvi passus literas extradandas esse duximus. 818. Aquae soteriae Hungáriáé a vectigali exemtae. Conci. Cons. A? 1418. die 17. Febr, 1783. (In seq. M. R. JV° 931. ddto 8. Febr. 1783.) Quandoquidem SSma Sua Majestas pro bono, et utilitate subditorum suo­rum clementer resolvisset: ut privativa libertas Viennensibus Pharmacopolis ad monopolium exterarum acidularum, et ita dictarum sanitatis aqua­rum hucadusque concessa, cum die 1. venturi mensis Maji plenarie adimatur, et ab una lagena, aut amphora ejusmodi exteris aquis repleta 12 crucigerorum vectigal desumatur; e converso autem omnis generis acidulae, et ita dictae sanitatis aquae, intra Provincias Caesareo-Regias huc intellectis etiam

Next

/
Thumbnails
Contents