Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/1 (Budae, 1853)

Regimen Josephi II. imperatoris et regis

42 inferunt, e vestigiis repraesentari, et altiores Ordines de malo qua ratione pro­pulsando exspectari debeant. Hinc Regium hoc Locumtenentiale Consilium benignam hanc Resolutionem pro exactissima observatione intimandam habet. Datum Posonii ut s. 2. Comitatui Hontensi. Ephemerides tum Vindobonenses, cum vero Posonienses catervam prae­donum, qui Anthropophagi esse feruntur in Comitatu hoc Hontensi incapti- vatos, et complures ex iis justificatos esse; relatum praeterea est Suae Majestati SSmae Comitatum istum casum hunc velut extraordinarium eidem Sa­cratissimae Suae Majestati ante executionem repraesentandum determinasse, quae tamen Determinatio utut provide facta, cum adventu Administratoris Comitatus hujus Comitis Erdödy alterata, et mox 42 personae crudelissimo supplicio af­fectae exstiterint; cum proinde in bene regulato Regno omnes casus, qui aliquid extraordinarii involvunt, e vestigio repraesentari, et altiores ordines de malo, qua ratione propulsando exspectaii debeant, casus vero antememoratus, tametsi summe extraordinarius prius neque Suae Majestati SSmae, neque vero Cancel- lariae Regiae Hungarico Aulicae legaliter repraesentatus fuisset. Eapropter altefata Sua Majestas SSma clementer jubente, Consilium hoc Locumtenentiale Regium Magistratui committendum habet: ut super hocce negle­ctu rationem facti praestet, ac super eo etiam, an revera facto Comitatus hu­jus Administratoris determinatio superius memorata alterata, et executio jam ju­stificatorum peracta exstiterit, genuinam et adaequatam informationem quo fieri valet, ocius horsum submittant, una vero confestim disponant: ut usque ulterio­rem benignam dispositionem ullus ex interceptis praedonibus, qui in carceribus existunt, seu ultimo supplicio, seu alia etiam poena nefors ipsis dictata afficiatur. Datum Posonii ut s. 808. Commissiones ecclesiasticae: obtutu Sanitatis. Conci. Cons. JV? 6550. die 19. Septb. 1782. (In seq. M. R. JI5 5439. ddto 10. Sept. 1782.) Instaurata — pro tempore — Viennae die 15. Junii a. c. Suprema Com­missione Ecclesiastica, similesque ad Provinciarum Dicasteria S u b c o m m i s- siones ecclesiasticae — caetera inter agenda, sequentia Rem Sanitatis mediate tangentia negotia manutenebant: 6) Quaestiones circa . . . Sodalitiorum (Confraternitatum) et quarumvis alia­rum fundationum proventus , aedificia, substantiam occurrentes. 8) Negotium sublationis Monasteriorum, Reipublicae minus necessariorum: con­servationis vero utilium, prout et status eorum activi et passivi. 9) Res sufferendae penitus, aut saltem limitandae mendicationis Monasticorum. 10) Abusus , qui in re . . . benedictionum . . . irrepsisse animadvertentur. 12) Res de interna Regularium Ordinum disciplina, eorumque institutis, provin­cialium Capitulorum statutis etc. 15) Negotia Tertiarios et idgenus Coetus, eorumque sublationem et abusuum cor­rectionem tangentia. 18) Regulationes Provinciarum Ordinum Religiosorum: confirmationes Superio­rum . . ., numeri item Religiosorum in Coenobiis designatio. 22) Carceres claustrales. Aetas ad Professionem requisita. Excessuum et disordinum claustralium investigationes. 24) Res administrationis Ronorum utriusque sexus abolitorum Religiosorum Or­dinum. Exemta fuere: 3) Fundationes, quae proprie Ecclesiasticae non sunt, uti .• d o- mus correctoriae, xenodochia etc.

Next

/
Thumbnails
Contents