Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/1 (Budae, 1853)

Regimen Josephi II. imperatoris et regis

40 Excelsum Consilium Regium Locumtenentiale vi gratiosi Mandati sub ^2473'*) quaerat, quo modo contagio isti cancelli poni, ejusve effrenatis effectibus habe­nae injici possint. Apparet vero ad prima isthic remedia pertinere; si morbus haereditario a parentibus contractus non sit, sed ab impuro concubitu, atque ita a cujusvis li­bera voluntate originem ducat; si populo e publico suggesto privatisve consiliis tanti sceleris turpitudo, et inde secuturi effectus quantum esse potest, luculenter depingantur. E contra ad virtutes earumve praemia per Parochos, Pastores et Ministros incitetur: sique istis posthabitis, ubi de alicujus coloni pertinaci plane licentia constiterit, privatam aut publicam etiam poenam luerit. Praesertim vero ne morbus, utut jam hactenus invaluit, ultra, et in futu­ras etiam generationes usque saevire, et propagari possit, non aliud melius sva- dendum esse duximus, quam ut inter colonos mense quovis severa visitatio in­stituatur, iique, qui morbo affecti comperti fuerint, a reliquis, etiam mariti ab uxoribus, et vicissim separentur, atque determinatam aliquam domum, et quasi Nosocomium concludantur, ibidemque sua methodo tractati a morbo suo peni­tus, et radicitus curentur, non ante dimittendi, nisi de perfecta, et plena cura penitus constiterit. Et ne ex pruriginosa sua indole, aut hi ipsi iterum, aut alii a publicis me­retricibus infici possint, omnisve occasio futurae infectionis praescindatur, prae­sertim vagabundis scortis, pro stipe, suorum usum praebentibus sedule invigi­landum erit, ne unquam ad urbes, aut oppida admittantur; si vero quocunque modo irrepsissent, a custodibus comprehendantur, et ad Domum Correctoriam tam ad vitam suam licentiosam luendam, quam ad integram morbi curam perfi­ciendam detineantur. Ut sane nunquam satis illum inorem detestari possimus, ubi similia scorta exquiri, et comprehendi quidem, non tamen, nisi modica inflicta poena, ultra detineri, pleneve curari solent; sed expulsa ex urbe una in alias et alias mi­grantia alios, et alios inficiant. Quid si ejusmodi prostibula post plures jam ina­niter inflictas poenas non resipiscentia ad plures etiam annos ad publicos labores condemnarentur? f Facile autem credi potest, tantum infectorum numerum inveniendum esse, ut neque in loco constitutus Chirurgus unus, aut alter sufficiat; ut proinde ad plenariam, citove perficiendam curam plures etiam alii menstrua mercede re­munerandi conducendi essent. Neque praetermittere possumus, ut animadvertamus inultos quidem ex neglecta morbi cura periclitari, multos tamen ex perversa etiam medendi metho­do, aut letho tradi, aut mutilos, mancosve reddi. Quid enim aliud sequi potest, si quibuscunque Pseudo-Medicis, Chirurgis, omnibusve vetulis, et agyrtis libere facultas conceditur, venereos, aut per suffimina cinabarina, aut alia perversiori adhuc methodo tractandi. Quare, ut tali in casu cura ad amussim administretur, Chirurgi a Physico ordinario praescriptam methodum, quoad omnia explere adi­gantur, vel eam demum methodum sequi, quae in tractatu de morbis venereis a Professore Plenk anno 1780 edito, praescripta habetur. Quod autem illam a Physico Vesprimiensi relationem attinet, quales in eo­dem Comitatu morbi anno 1781. grassati, quomodove curati fuerint, non aliud referre possumus, quam eum docti, et prudentis Medici partes ubique explevisse exacte. Datum Budae e Facultate Medica 1. Junii 1782. Excellentiae Vestrae, et totius Incliti Senatus Regii servi humillimi Facultas Medica Budensis. *) Facultati Medicae in praesentem scopum intimati.

Next

/
Thumbnails
Contents