Linzbauer, Franciscus Xav.: Codex Sanitario-Medicinalis Hungariae 3/1 (Budae, 1853)
Maternarum Augustissimae Imperatricis ac Regis MARIAE THE- RESIAE in instauranda et coordinanda Rei sanitatis Administratio ne solicitudinum fructus, praecedente in Tomo conspicere licuit. Praesentium autem paginarum moles, vastissimi negotii hujus omnifarium, multiplicibus suis in sphaeris suppeditat Regu- lamentum practicum, quod Regentum „humanissimus“ piae memoriae Imperator et Rex Apostolicus JOSEPHUS II. — obtutu Sanitatis publicae — in promovendam Hungáriáé salutem OMAIS adnisus. Ingenii acerrimi, benevolentiae tenerrimae, sensi purissimi, juvandi zelo plenissimus Princeps — „homini, proximus verus; civi, socius et consultor fidelis; subdito omni ac singulo, Majestas una et providus pater“ minime — illa tantummodo, quae, sensu communi, saluti publicae tamquam proficua, longe abhinc agnita fuere — curae SUAE esse conquiescens: oifae quotidianae ex defectu languidos, nuditate corporis pudicos, dolorum cruciatibus lacessitos morborumque omni genere afflictos, sensuum torpore pressos, parentibus orbos, mentis calligine hebetatos — blando fovere solamine nunquam desiit ! Prooemium.