A Magyar Királyi Tudomány-Egyetem személyzete 1830-1870
Status praesens Regiae Literarum Universitatis Ungaricae, quae Pesthini est (Buda, 1830)
minato Episcopo Diakováriensi, Antonio Mandich, Diakováríni constitutus est Theologiae moralis pastoralisque et luris Ecclesiastici Professor, 1810. insuper Fiscus Dioeceseos atque Assessor Consistorii, 1814. Secretarius. Ab obitu Praesulis huius, deposito 1815. munere Professoris, Episcopo eiati Emerico Carolo Raffay fuit ab Epistolis. 1817 Augusto collatam sibi ad literarum Vni- versitatem ungaricam Theologiae moralis Cathedram adiit 2. Novembris. Doctoratum Theologiae 1819. Augusti 23. adeptus est. Decani munere fungebatur 1819. et 1830. Sermo in exsequiis Episcopi Diákováriensis Antonii Mandich (habitus in Ecclesia Ca- thedrali Diákovár). Eszekini, typis Diewaldii. 1815. 4. m. D. Matthias Kovács, Professor Theologiae Dogmaticae Partis secundae (Th. Specialis partis iilterius) pubi. ord. Artium liberalium et Philosophiae, atque Theologiae Doctor, Facultatis Philosophicae membrum, Dioeceseos Agriensis Presbyter, Comitatus Hevesiensis Tabulae Iudiciariae Assessor. Natus est in oppido Polgár Comitatus Szabolcsensis 1790 , Februarii 24. Post superata Studia grammatica 1801. et 2. Miskoltzini, atque 1803. .Leutsoviae, humaniora vero 1804. Leutsoviae et 1805. Agriae , per primum Agriensium Archiepiscopum Franciscum Xaverium Fuchs assumtus in Seminarium Cleri Iunioris alumnus, utriusque cursus Philosophici literas addidicit Agriae 1808. et 7. Absoluto tandem ab anno 1808. usque 1811. Studiorum theologicorum cyclo quadrienni (sub cuius decursu 1810. Nov. 4. ad Regiam Sc. Viiiversitatem ungaricam Doctorali AA. LL. et Philosophiae laurea ornabatur) adiit in eodem Seminario Agriensi munus Praefecti Studiorum penes primi secundique anni Theologiae «ilumnos. 1812, Novembris 11. ordinem Presbyterorum intravit Budae, conferente altero Agriensium Archiepiscopo Stephano e Baronibus Fischer de Nagy-Szalatnya, qui tunc sede Primatis Regni vacante in Metropoli Praesidem Commissionis Ecclesiasticae agebat. Per Officium dioecesanum provocatus Pesthinensi in Vniversitate 1813. Maii 2. Theologiae Doctoratum consecutus est. Labente vero semitertio officii praedicti anno ad Pesthanum Seminarium generale 1813. transpositus Praefectoratum Studiorum Cleri gessit , at mensibus octo evolutis , disponente Praesule suo, iterum rediit Agriam, ubi in Lyceo Archi- episcojtali qua Professor pubi. ord. I8ff. docuit historiam gentium universalem et Regni Ungulae pragmaticam , simulque Lycei Actuarium egit annis quinque. 1820 ad literarum Vniversitatem ungaricam Professor Theologiae dogmaticae Partis alterius denominatus rediit , 8. Novembris officio admotus. — Bis Decani suae Facultatis munus gessit: 1823. et 26. 1) Biographia Ioannis Hunyadi quondam Regni Hungáriáé Gubernatoris, e probatis auctoribus iu compendium redacta. Agriae, Typis Lycei Archiepiscopalis. 1818. 8. 2) Barátságos Értekezés a’ Vallási Egyesülés’ Ideájának Szerzőjével. Pesten, Trattner M. betűivel. 1823. 8. 3) Észrevételek illyczimü Predikátziok eránt az Evangeliomi Keresztény tolerantzia két Predikátziókban elöl adva. Pesten , Trattner M. betűivel. 1824. 8. 4) A’ Keresztény Kathólika Anyaszentegyháznak Hit, és Erköltsbéli Szabásainak rövid Foglalatja. Pesten Trattner Mat. betűivel. 1825. 8. 5) A’ hitetlenségről bizonyos Ifiúhoz intézett Levél, kevéssel ez előtt Francziából Déakra , most pedig Déakból Magyarra fordítva. Pesten, Petrózai Trattner I. M. és Károly István Könyvnyomtató intézetiben. 1829. 12. D. Franciscus Xaver i u s Osvald, Píofessor pubi. ord. Institutionum Theologicarum et Partis primae Theologiae Dogmaticae, Theologiae Doctor, Archidioeceseos Strigoniensis Presbyter et Comitatus Strigoniensis Tabulae Iudiciariae Assessor. Natus est 1790 Novembris 7.