A Magyar Királyi Tudomány-Egyetem személyzete 1830-1870
Status praesens Regiae Literarum Universitatis Ungaricae, quae Pesthini est (Buda, 1830)
Strigonii, ubi primas etiam ab anno 1800 usque 1808 in Scholis noiUnglíBus et Gymnasio ^hausit literarum notitias. Philosophicis dein incubuit Studiis in Vniversitate 180|, et in Lyceo Archiepiscopali Strigoniensi Tyrnaviae 180-f-. Hac in urbe 1808 in numerum Cleri iunioris Archi- dioeceseos Strigoniensis assumtus, 1809 ad Collegium Pázmánianum missus in Vniversitate Vindo- honensi sacratiores addidicit literas, quibus terminatis 1813 Augusti 8-va Presbyter ordinatus fuit, Vindobonae in Sacello Palatii Archiepiscopalis per Archiepiscopum Hohenwart. Nunc curam animarum gessit, primum in Zseliz Comitatus Barsiensis mensibus quinque, dein in Strigoniensi Civitate Archiepiscopali per annos fere quinque. Inde 1818 ad Seminarium Generale Pesthanum pro munere Praefecti Studiorum evocatus, et 1819 Septembris 5. Doctor Theologiae renunciatus est. Post Tumpacheri fatum 1821. Novembris 2. Studii Biblici novi Testamenti Cathedram supplevit sesquialtero anno usque anni 1823 mensem Aprilem. Anni tandem huius 1823. Ianuarii 10. in Professorem Institutionum Theologicarum partisque primae Theologiae Dogmaticae denominatus et 2. Aprilis introductus est. — Decani munere fungebatur 18ff» D. Iosephus Godinger, Professor Linguae Graecae, Hermeneuticae, Introductionis ni Libros SS. novi Testamenti et Exegeseos eorundem p. ord., SS. Theologiae Doctor, Dioeceseos Strigoniensis Presbyter. Natus est 1791 Martii 25Holitsini in Comitatu Nitriensi. Absolutis Szakolczae normalibus et quatuor grammaticalibus Scholis, Magyar-Ovárini incubuit literis humanioribus. 180f. Clero Archidioeceseos Strigoniensis adscriptus Philosophica Studia hausit in Lyceo Archiepiscopali Tyrnaviae; cum vero Annus 18°§ ob illocatos in Lyceum milites vacuus transi isset, Physicae studium primo 18f~ terminavit. Tum ab Anno 1811 in 15-tum Studiis theologicis navavit operam IU Vniversitate VintloViononsi , qua alumnus Collegii Pázniániam, quibus finitis 1815 Augusti 20 Vindobonae ad S. Stephanum per Archi-Episcopum Hohenwart Presbyteratus Ordine insignitus transiit Posonium, ubi ad S. Salvatorem Oratoris Sacri munere fungebatur ab Octobri in Decembrem. Ab anni 1816 Ianuarii prima usque Octobrem 1819 eadem in’Civitate praefuit studiis et educationi filiorum Comitis Caroli Starhemberg; dein accessit muneri Studiorum Praefecti in Pázmáneo Vindobonensi, quo usque ad anni 1823 Martium gesto, idem munus continuaturus, transpositus est Pestinum ad huias Seminarium generale , simulque vacantem in Vniversitate litera- rum ungarica Studii Biblici novi foederis Cathedram supplevit ab Aprilis 2-da usque secundam Novembris, diem nempe, qua eiusdem Cathedrae ordinarius evasit Professor. — Decanum egit I8|f. D. Emericus Szalay, Professor Theologiae Pastoralis, Catecheticae et Eloquentiae Sacrae pubi. ord. AA. LL. et Philosophiae atque Theologiae Doctor, Dioeceseos Sabariensis Pres - by ter, Sedis Consistorialis Sabariensis Professor. Natus estSabariae in Comitatu Castriferrei 1787 , die 2 Novembris. Studiis humanioribus et philosophicis se adplicuit ab Anno 1801 usque 1805 in Lyceo Regio Sabariensi; theologicis vero imbutus est Scientiis Pesthini, qua alumnus Seminarii generalis , tunc excitati, usque ad Annum 180J-. Absolutis Studiis admotus Officio Studiorum Praefecti in Seminario Episcopali Sabariensi, munere hoc fungebatur anni tempore (simul Matheseos et Physicae Cathedras pluribus mensibus gratuito supplens). 1810 Septembri per Episcopum Sabariensem Leopoldum Somogyi ad eias Lyceum renunciabatur ordinarius Theologiae Dogmaticae Professor (in locum promoti ad Canonicatum Andreae Bole, nunc Episcopi Sabariensis ), eiusdemque Anni 26-ta Octobris in Presbyterum ordinatus Primitias celebravit 11-ma Novembris in A ámos-Család, cuius subinde Parochiam obtinuit. Professoris munere per biennium (ab a. 1810. in 12) gesto Parochiam in Vámos-Család Comitatus Castriferrei adiit 1812 Aprilis 30. Doctoratus Theologiae lauream retulit Pesthini 1816. Iunii 26; Parochiae suae curam habuit usque 1825. Fe-