Zeller, Carolus: De cephalaematomate (1822)

64 tissimi haec omnia prorsus omiserunt. — Idem in nonnullos de infantium morbis scriptores cadit. — Summopere contra laudandus est dignissimus Adol. Henke qui in variis libri sui, qui de infantium morbis agit, editionibus , quod recentioris temporis expe­rientia docuit, accuratissime enarraverit, medicosque forenses, ut ad hujus rei gravitatem animum magis magisque advertant, adhortatus est. Celeberrimus professor artis obstetriciae et paedio- jatriae , Gardien , multa de tumoribus sanguineis exponit in eo libri sui capite, quod inscribitur: « Suite des Accidens occasionnés par un accouchement la- borieux* 22), sed hic minime his locus erat. Quae vero tam in loco commemorato quam in sectione, quae de hernia cerebri agit, de ortu, indole et causa tumorum sang, de modo, quo a morbis similibus distinguantur, et de eorum effectibus docuit, mani­feste ostendunt, eum neque usu proprio edoctum scripsisse neque jam nota calluisse. Ubi de hoc morbo ab aliis quibuscum confundi possit, praesertim ab encephalocele dignoscendo disserit, quanquam hanc distinctionem maximi momenti esse ipse fateatur, multa tamen desideranda reliquit. Quod eo magis mirari subit, cum apud ejus populares melior harum rerum cognitio jam prius vulgatior fuerit quam alibi. 22) Vid. ej. Traité complet d’accouchemens et des maladies des filles , des femmes et des cnfans. Paris 1816. T. IIF. p. 161.

Next

/
Thumbnails
Contents