Zeller, Carolus: De cephalaematomate (1822)

65 Joan. Bapt. Palletta vir summe venerandus, in quantivis illo opere, quod Exercitationes patho­logicae 23) inscribitur, hunc ipsum locum de tumo­ribus sanguineis copiosissime pertractavit. Verum- tamen, cum, quae ejusdem viri sunt hoc super morbo decreta ac praecepta, sigillatim, prouti res ferebat, a nobis commemorata sunt: nunc cum maxime, in hoc exitu disputationis nostrae, universe sufficiat pronuntiare, quod ingenue facimus: ita se praestitisse eum virum in libro suo, ut nemini cuiquain possit esse dubium, quin idem sit subtilis ac sollers inda­gator naturae et qui hujus vestigia, ubi ubi impressa, et pie adoret et naviter sequatur studioseque exploret; ac proinde eundem minime ejusmodi hominibus aggregandum, qui sibi ipsi nimium quantum placent, aliosque in sua verba, tanquam in divinitus edita oracula, jurare volunt. Ille vero, quo ingeniosior, hoc minus pervicax, et quo doctior hoc facilior et humanior in eos, a quibus meliora se doceri posse certo sciat. Et mirabimur, eum virum ea libenter et comprobasse et accepisse, quae ab aliis reperta suo ipse maturiori usui deinceps consentanea cogno­verat ? a3) Mediol. 1820. Cap. X. Art. I. et Cap. XII.

Next

/
Thumbnails
Contents