Zeller, Carolus: De cephalaematomate (1822)

6i illis locis, Petitum hujus morbi optimam notitiam habuisse. Sed ex ratione, qua Levretus hunc morbum adumbrare conatus est, colligere cogimur, huic rarius vel nunquam ejusdem morbi observationem contigisse, vel saltem tumores non satis bene eum distinxisse. Signa tumorum sanguineorum cum illis aliorum morborum quodammodo confundit et quae a Petito didicerat, deficiente experientia, haud bene retulisse videtur. Sed ne diutius huic rei immoremur, bene­volus lector conferat, quae in libro nostro: Erfah­rungen und Abhandlungen etc. p. 245. super hac ve attulimus. Ferrandus in tractatu suo de hernia cerebri acu­minis eruditionisque pleno tumorem sanguineum descripsit, quem celeberrimus Louis incisione cultri ope facta paucis post diebus sanavit. Ferrandum tamen parum accuratam hujus morbi cognitionem habuisse ex judicio, quod de casu a le Dranio de­scripto tulit, colligere licet: «II est permis, inquit, de ne voir dans ce cas quun simple engorgement du tissu cellulaire des tégumens, dont la resolution s’est fait e parfaitement en un mois» 17). Choparto contra et Desaultio hunc morbum satis notum fuisáe ex iis, quae de hoc morbo rationeque, qua tractandus sit dixere, luculenter apparet 18). 17) Mémoires de l’acad. r. de chir. T. Xlll. ed. in 8. p. 96. 18) Vid. eor. Trailc des maladies chirurgicales etc. Paris. 1779. p. 65 et 113.

Next

/
Thumbnails
Contents