Zeller, Carolus: De cephalaematomate (1822)
Ca Excellentissimus P. Camper atque eruditissimus interpres libelli ejus, qui inscribitur: Von der Behandlung neugehorner Kinder *9), tumores sanguineos cum hernia cerebri manifesto confundunt atque illos hanc esse omnino contendunt. Celeberrimus Carol. Caspar. Siebold 20) mentionem facit casus tumoris sanguinei in regione bregmatis sinistri infantis trium hebdomadum, quo- cum natus erat. Quamquam nullum remedium huic sanguini qui tam diu jam extravasatus erat, solvendo sufficere existimabat, ejusmodi tamen medicamentorum usus haud periculosus ei videbatur, et quamvis de fausto eventu dubitaret, tamen paucis diebus praeterlapsis tumorem fere omnem evanuisse audivit. — Magnum viri egregii gaudium inde, ut ipse affirmat, natum, quod ratione medendi simpliciore et minores dolores gignente scopum ferierit, ejus animo non minori est honori, quam curatio ejus ingenio. Ex descriptione exempli non minus memoratu digni in eodem libro No. XLIV, propositi, an illud huc sit referendum, non plane elucet. Excellentissimus Baudelocque in duobus operis prae Vipl «L’art des accouchemem » inscripti locis, * 13 iy) Samnii, auserles. Abhandl. z. Gebr. prakt. Acrzle. Leipzig^j82. Bd. 2. St. i. p. 35. f 2o) Chirurgisches Tagebuch. Nürnberg 1792. X\i.