Zeller, Carolus: De cephalaematomate (1822)
59 menta, quin ipsa dictio adeoque vocabula tam nota videbantur, ut non possem non credere, me haec omnia jam dudum legisse, quanquam me hanc his ephemeridibus insertam observationem nunquam oculis usurpasse, certo scirem. Mox vero observationis a le Dranio vulgatae mihi in mentem venit, quam magni semper a me aestimatam , memoriae infixeram. Has observationes ita inter se congruere, ut non ovum ovo similius sit, ne festinantem quidem oculum fallere potest. Nullus quidem dubito , quin noster casum , quem ipse observaverit, enarret de- scribatque , eum vero enarrandi rationem singulo- rumque momentorum adumbrationem a celeberrimo illo viro tanquam ab imagine proposita, ita mutuatum esse, ut in singulis quoque exemplum illud accuratissime exprimeret, nemo non videt. Epicrisis, quam observationi suas adjecit, his incipit verbis : « Quoique je regardé et traité cette maladie comme une hernie du cerveau , je laisse cependant au lecteur a decider de sa veritable esp'ece; quon me permette seulement de faire les deux refections suivantes etc. Habes ipsissima le Dranii verba. — Sequuntur duae adnotationes, quas iisdem verbis in observatione le Dranii a nobis laudata, supra legimus. Haec vero le Dranii esse, ne verbulo quidem noster lectorem monuit. Cui hic non in mentem venerit, tritum illud sermone proverbium : Partout comme chez nous? CI. Joach. Fr i der. Henkel quoque affert casum illius a le Dranio expositi omnino similem, putans tumorem esse speciem hydrocephali externi, quae in