Zeller, Carolus: De cephalaematomate (1822)
5? in welchem Falle man nur des Kindes Tod befördern würde.» Et Nicolao Boernero morbum nostrum notum fuisse manifestum est, et inprimis ex iis, quas de capitis recens natorum tumoribus tractandis dixit, apparet 12). In libro, qui inscribitur: « The Gentleman’s Magazine, and Historical Chronicle. Vol. XXIV, For the Year 1764. London, p. 3 62.» casus cepha- laematomatis descriptus est, cujus descriptionis auctor anonymus dicit, eum illi a xe Dramo descripto plane similem esse. Tumor bregmati dextro insidens magnitudine ovum gallinaceum fere aequabat. Auctor infantem primo natum decimo quarto demum, ex quo in lucem editus erat, die vidit. Vinctura, quae levi pressione tumorem tegebat, et embrocationibus e spiritu aromatico adbibitis tumor sensim minuebatur , ita , ut post quatuordecim dierum spatium omnino evanesceret. Casus tuberum in capite recens natorum a prae- stantissimo Smellio descripti, ei hos, de quibus sermo est, tumores notos fuisse, minime arguunt. Ex quibus ' unum casum ah eo allatum neque vero ab ipso observatum ob gravitatem non praetereundum censui- mus: «Ein Fall von dieser letztem Art, inquit, 12) Vid. ej. Kinderarzt, d. i. Unterricht von Kinderkrankheiten etc. Frkf. u. Leipz. 1752. p. 207. t 5