Zeller, Carolus: De cephalaematomate (1822)

5o Licet Maximil. Preussius Protomedicus Vratis- laviensis (A. 1712) in dissertatione: «Infantum recens natorum tumores in capite lati et elati san- guineo-varicosi, et ichorosi interdum» 6), accuratam cephalaematomatis rec. nati descriptionem non exhi­buerit, tamen manifestum est, illum hujus morbi notitiam habuisse eumque saepius observasse. — Par­tim discutientia pharmaca ab eo adhibita, partim tumores lanceolae ope incisi sunt. — Effectus raro prosper erat. Theodorus Zwtngerus, archiater Basil, et prac­tices professor, sub titulo: « Tumor mollis verticis capitis in infantibus recens natis,» plurium ca­suum , apei'te huc referendorum , quorum duos aliquanto copiosius exposuit, mentionem fecit. « Vi- ginti plus minus anni prceterlabuntur , inquit, quibus vocatus ad filiolum recens natum capitanci cujusdarn Basiliensis, consilium inire rogabar cum chirurgo alias satis experto, ad tumorem mollem. indolentem, plane serosum, cuti concolorem, quem iste in bregmate habuit, magnitudine ovum anse­rinum plane ce quant em, alias vegetus, vivax atque labe ulteriore omni immunis.» Sequitur narratio satis copiosa consultationum, quae inter plures medicos atque chirurgos de hujus mali natura atque tractatione verba miscentes obti­nebant , in quibus omnes chirurgi, uno excepto, consensere: tumorem aperiendum, atque liquorem, qui in eo continebatur, effundendum. 6 6) Ephem. Nat. Cur. Cent. Ill, Obs. 20.

Next

/
Thumbnails
Contents