Zeller, Carolus: De cephalaematomate (1822)
Narratio finitur his verbis: «Tandem vero in hoc convenerunt, tumori huic neque emplastrum, neque catap lasma, neque corrosivum qualecunque esse applicandum, sed herbas tantum me- lissce, betonicce , saniculce, millefolii, salviae, chain cedry os , chamcepityos etc. in vino esse decoquendas , hinc linteum quadruplicatum, tenerum ac rnolle, isti decocto esse immergendum, exprimendum et calide tumori admovendum; hocque opus tam diu esse repetendum, donec tumor omnis, sensim indurescente calvaria, disparuerit. Cum itaque curatio tali modo instituta esset, tumor sensim imminutus et tandem plane dissipatus fuit, tenello semper sano manente» etc. «Atque ita puellus feliciter a tumore liberatus in hunc usque diem anni 1720 sanus et incolumis vivit.» De altero casu leguntur haec: « Post unius dein alteriusve anni decursum uxor alicujus civis Basiliensis, pistoris dulciarii, filiolam maturo atque felici partu edidit in lucem, quae similem plane tumorem ocdematosum, anserini ovi magnitudine in capitis vertice habebat, pilis jam obsitum, mollem, indolentem, sero que repletum , quem chirurgus statim in auxilium vocatus aperiendum esse monuit. Antequam vero huic consilio locum darent parentes, medici prius consilium requisiverunt, qui viso tumore statim ejus incisionem atque aperturam quale;t.cunque dissuasit, ac simili prorsus ratione quemadmodum in prcecedenti exemplo illum tractandum esse monuit; quod cum juxta medici praescriptum factum esset, etiam