Zeller, Carolus: De cephalaematomate (1822)
44 aut non novit , aut non satis diligenter illorum rationem ducit. Quare ejusmodi medicus sententiam ferens matrem eo suspectiorem declarabit, quo minus fortasse , se tarde atque difficulter perperisse , aut infantem casu aliquo laesum esse, ipsa arguere potest, quo minus sanguinis effusiones ex aliis rebus v. gr. putredine ortas esse, demonstrari potest. Suspicio augebitur, si respirationis aliaque signa vitam infantis post partum probantia exstant. — Quam facile vero tenera infantis recens nati vita multis aliis causis liaud animadvertendis exstingui, atque innatus tumor capitis sanguinolentus pro ecchymosi, violentiae factae signo, haberi possit, nemo non nescit. Jam supra dictum est, nullum, cute integra, signum certum reperiri, quo cephalsematomata a sanguinis sub galea aponeuiotica cumulati effusionibus contusione procreatis distinguei'e valeamus. Quantopere igitur cute non laesa medico forensi de suspectis in capite ecchymosibus caute judicandum, quamque ei advertendum sit, ejusmodi ecchymoses in recens natorum capite satis frequenter sponte nasci, unicuique profecto rem consideranti persuasum est. Doleo, me accuratiora, quae de hac re gravi proferre possim, non habere. — Monitionem superfluam fortasse hic adjicere, fert animus, ne sententia in ejusmodi Casibus pronuntianda ab humanitate segregetur.