Zeller, Carolus: De cephalaematomate (1822)

45 Nota. Cephalaematomata primum hac ratione re­spexisse, 111. Praesidis, meritum est. (Vid. ej. Erfahr, und Abhandl. S. 2 53.) Post eum in eandem sententiam discesserunt Kopp, de medicina forensi optime meritus, (vid. Jahrb. d. St. A. für d. J. i 81 5. p. 389) et celeberrimus Henjie (Lehrb. d. ger. Med. 2te Ausg. p. 381, — u. Abhandlungen aus d. Gebiete d. ger. Med. Bamb. 1815. Bd. 1, pag. 2 5). — Eo magis mirandum est, quod in nonnullorum recentis- siinorum de medicina forensi egregie ceterum disserentium scriptorum libris admodum manca aut plane nulla de cephalaernatomatibus mentio injecta est. Sic exempli gratia in libro, cui titulus: Médecine Végale; ou considerations sur Vinfanticide etc. par M. M. Lecieux , Res- njrd, Laisne , et Rieux. Paris 1819. qui, quod in prooemio legimus, celeberrimi in Gallia medicorum ordinis doctrinam de infanticidio, ecchymosibus etc. continet, tumores capitis rec. natorum sanguinei haud commemorati sunt. Imo in commentatione diligentissime elaborata, huic libro inserta, quae inscribitur: Considera­tions médico-legales sur Vecchymose, la su­gillat ion, la contusion, la meurlrissure, par J. J. Germ. Rieux , Docteur en me'decine de la faculté de Paris, in qua praesertim quoque ecchymoses in capite recens natorum tractatae sunt, de cephalaematomatibus nil dictum est. Quod eo magis mirere, cum antea jam a multis iisque celeberrimis Galliae medicis', ex quibus J. L. Pétit, Levret, Louis, Desault, Chopart, Baudelocque etc. nominasse sufficit, morbus ille observatus atque descriptus sit. — Ex nostra­tibus quoque receutiores nonnulli ceterum meri-

Next

/
Thumbnails
Contents