Zeller, Carolus: De cephalaematomate (1822)
SECTIO TERTIA DE CEPHALtEMATOMATE , QUATENUS AD MEDICINAM FORENSEM SPECTAT. In sectione de diagnosi (vid. supra pag. i3) monui, contusionibus capitis gravioribus ecchymoses insignes interdum creari sub cute nulla vis externae vestigia ostentante, interdum quoque , remanente sub cute sanguinis effusione, vis extrincesus illatae vestigia exiguo temporis spatio interjecto evanescere, quam rem in disquisitionibus medico-forensibus maximi momenti esse, si ecchymoses in capite mortuorum recens natorum infanticidii suspicionem moveant. Rei gravitas inde apparet, quod signis vis externae integumentis exterioribus allatae absentibus fieri potest, ut malo errore mater hanc ipsam ob causam, si non capitis damnetur, poena tamen gravi afficiatur, qui error facilius locum habebit, si medicus visum repertum ad judicem referens cepbalaematornata innata