Zeller, Carolus: De cephalaematomate (1822)

42 insedit infantis, pedibus praeviis nati. Quum medicus accessit, pedes ad ilia usque e vagina excusi erant. Facili attractione, tempore ad solvenda brachia de­ficiente, infans in lucem editus est. Quibusdam post partum horis elapsis obstetrix tumorem in capite infantis caeterum omnino sani vidit. Tumor posteriori et inferiori bregmatis sinistri regioni inhaesit, duos digitos latus, paulo longior in baseos circuitu durus sentiebatur. Medico , secundo post partum die in auxilium vocato, obstetrix affirmavit, tumorem duo­decim horarum spatio, ex quo ipsa illum animad­vertisset, crevisse. Diu noctuque calida e vino epithemata super­dabantur. Tumor per aliquot dies non mutatus, tunc vero sensim diminutus, illa sanandi ratione conti­nuata in fine decimae hebdomadis demum plane solvebatur. Infans semper valetudine integra gavi­sus est. Idem medicus ejusmodi tumorem insignis magni­tudinis in parte summa bregmatis dextri infantis invenit, quem mater eadem facilitate atque celeritate, qua quatuor antea, enixa erat. — Tepido specierum aromaticarum infuso, quod vino erat paratum, dies noctesque adhibito, sexta hebdomade exeunte omnis tumor evanuit.

Next

/
Thumbnails
Contents