Zeller, Carolus: De cephalaematomate (1822)
tumore digitis aliquantulum compresso ob dolorem Aegra parvula ejulavit. Pluribus post hebdomadis diem obiit supremum. Tumore inciso caries cranii (seu ulcus cranii verum) patebat. Os parietale sinistrum corrosum pluribus parvis foraminibus insigne fuit, nec ossi cribroso absimile.0 XIV. Zipp Dr. medicus in oppido Buchen et fceminarum obstetricium magister vidit infantem, caeterum sanum, quatuordecim dies natum, cujus bregmati sinistro haematoma insitum erat, quod totum fere os occupans pugni virilis magnitudinem aequabat. Circulus tumoris basin circumdans insigni prominentia conspicuus erat. Tumor primo post partum die , quum infans baptizaretur, detectus primis diebus magis magisque intumuit. Infans autem erat quartus rusticae sanae, quae semper facili opera pepererat. Medicus dedit linamentum a Balthazaaro commendatum, mane et vespere infricandum, hac formula: R. ol. lauri, ung. sápon. com. ^ 3 ij* f» c. aq. s. q. liniment, (v. Bernstein, pract. Handb. Bd. 7, p. 64). Post quatuor hebdomades tumor solutus. — Num vero et alia pbarmaca applicata sint, in dubio positum est. XV. Casus maxime memorabilis tumoris sanguinolenti descriptionem communicationi officiosae celeberrimi de Fischer Mannhemiensis medici et professoris arti« ^biuetricias debemus. Tumor enim capiti