Zeller, Carolus: De cephalaematomate (1822)

25 seam singulari quadam rerum conditione corrumpi et os tandem perforari, ita, ut morbus vel difficillima vel plane non sanari possit, — Caeterum casuum, in quibus tumores discuti non possunt, atque culter aperiens adhibendus est, distinctionem atque defini­tionem difficillimam esse censemus; scientes, hujus­modi tumores, quamvis permagnos, quibus maturius nihil atque quatuordecim diebus demum aut tribus hebdomadibus praeterlapsis utilia medicamenta ad­hibita sunt, discussos esse. Quare inusitatae tantum magnitudinis haematomata, v. g. majorem ossis bregma­tis partem occupantia, quorum quamvis recte tracta­torum ambitus atque tensio intra decem aut quatuor­decim dies non minuitur, et omnino ea, quae, quo­minus discutiantur, pertinaciter obstant, aut diutius male tractata sunt, ut cultro aperiantur, suademus. Ggelis meritorum praestantia et auctoritas ei jure concessa impulit nos causas sigillatim exponere, qui­bus permoti rationem, qua ille cephalaematomata tractanda censet, nostram facere dubitantes, lapidis caustici applicationem, scopo resolutivo ^1), usui resolventium epithematum ex specierum cephalicarum infuso , quod vino paratum est, ac incisioni post­ponendam esse, opinamur. 40 Primum, ni fallimur, ejus agendi ratio promulgata est in: Med. chir. Zeitung. 1812. No. 81, pag. 4j. Caeterum hsec narratio est admodum brevis et manca, neque satis apparet, quo pacto et in quantum causti­cum Gcclis egregius adhibuerit. Accuratiorem et uberiorem hujus agendi rationis cognitionem Schmitt

Next

/
Thumbnails
Contents