Zeller, Carolus: De cephalaematomate (1822)

2 6 1) Quod si praestantissimus Gcelis utilitatem suag medendi rationis probaturus exempla triginta duo a se hoc modo feliciter tractata (quae vero omnia, an vera cephalaematomata recens natorum fuerint, dubi­tare licet) tanquam primariam vel potius unicam hujus rationis causam affert, nos multo majorem copiam casuum a viris praestantissimis observatorum afferre possumus, in quibus fomentationes vinoso- aromaticae effectu felicissimo non caruerunt. — Ab altera parte permagna est multitudo casuum, in quibus incisio effecit, ut tumor celeriter sanaretur. 2) Curandi ratio Gcelisiana ipsa incisione multo majorem infantibus affert dolorem, ut de fomenta­tionibus taceamus, in quas illud omnino cadere non posse patet. 3) Denique non est praetereundum, usu Iapidis caustici in infantibus certe tam teneris mala pro­creari posse. Facile enim, quod lapide illo aliis par­tibus imposito sappe accidit, integumenta perrodi posse, quis negabit? Quin ipse Gcelis affirmat, se duobus casibus interfuisse, in quibus hoc lapidis caustici effectu mors subsecuta sit (1. c. p. 179). Praeterea non semper caustico semel adbibito tumor sanatur, ita , ut id nonnunquam denuo usur­pandum sit, neque sanatio tam celeriter efficitur, optime merito debemus. Vid. Mcd. cbir. Zeilg. 1819, iNo. 2i, pag. 52j. Ipse Gof.lis etiam suam medendi rationem exposuit in : Praktische Abhandlungen über d. vorzügl. Krankheiten d. kind!. Alters. Bd. 2. Wien 1818.

Next

/
Thumbnails
Contents