Zeller, Carolus: De cephalaematomate (1822)
22 spersa, cura infantibus sint tam magnae ad repró- ducendum vires, mox evanescere posse. Quodsi rebus sic se habentibus plagae ora laxa sint, suppuratio mala, obligetur vulnus unguento digestivo, decocto eliinae , quercus etc., ut partes roborentur, atque cicatrisatio adjuvetur. Incisionem a Leyreto laudatam, crucis formam referentem , improbandam , eam , quae in omnem tumoris longitudinem porrigitur, haud necessariam censemus. — Caeterum inepti tantum ostentatores incisionem tumorum sanguineorum rem magni faciunt et extollunt, quo sibi apud stultos et ignaros gloriolam aliquam comparent. Ridet ejusmodi nugas medicus quisque peritior. Crassissimae autem ignorantiae documentum praebet, qui nostra aetate incisionem tumorum illorum novam plane et inauditam artem praedicat, ejusque inventae gloriam sibi vindicare audet. CI. Michaelis tumorem primo quoque tempore aperiri jubet. Nhcgele vero id ante sextum aut septimum a nativitate diem fieri vetat, impulsus et propria experientia , qua sanguinem post incisionem admodum mature factam ex maxima parte lucide rubentem, ex minima atrum, et interdum permagnam ejus copiam promanantem vidit, et exemplis cum ex libris cognitis, tum aliorum liberalitate secum communicatis idem asserentibus. Incisione aliquot diebus praeterlapsis ab ipso instituta sanguinem promanantem nigrum et effluvium subsequens exiguum invenit. Michaelis sententiae , qua incisionem semper necessariam esse, eam solam corruptioni ossis crescenti