Zeller, Carolus: De cephalaematomate (1822)
23 resistere, eaque omissa, cariem ossis verticis sequente morte oriri statuit, — quam dign. Michaelis sententiam tot et tam clari auctores repetierunt — huic sententiae certissima repugnat experientia. §. VI. Tumores recens natorum sanguinolentos revera discussos esse, in dubitationem vocari prorsus nequit. Hoc probant praeter casus ab ipso praeceptore summopere colendo observatos vel ab aliis viris peritissimis cum eo communicatos, quorum plures infra commemorabuntur , etiam ii casus , quos a Mauricello , Zwingero , Le Dranio, Trew , Chemin, Henkel, Car. Casp. Siebold , Gcelis , Schmitt suppeditatos in sectione quarta, ad quam lector benev. brevitatis gratia relegandus est, accuratius exponemus. — Adhibitis adeo medicamentis minime efficacibus, imo sine ulla medicamentorum ope tumores sanguinei dispulsi sunt, quod, exemplis a nobis visis probare possumus, casum notatu dignum, quem Trew narrat, hic laudasse contenti. Adeo inter eos, qui, ut tumor cultro aperiatur, suadent, plures peritissimi reperiuntur, qui confirment, se bos tumores dispelli vidisse, aut praecipiant, ut ii tantum incidantur, qui resolutioni pertinaciter repugnant. Ipse Nestor italicorum medicorum, dignissimus et veri amantissimus Palletta, experientia quinquaginta ferme annorum nisus «perforare, inquit, iterato tumorem, vel setaceo trajicere salubre est; prce omnibus autem prccstat aromaticis, resolventibus . sive fomentis, sive cataplasmatibus san-