Zeller, Carolus: De cephalaematomate (1822)

»7 dixit, huic opinioni praeter alia haec etiam quodam­modo suffragari: primo, quod ejusmodi tumores plerumque ad certum usque gradum crescant; secundo, quod ipse testis fuerit casus, quo, tumore statim post partum inciso, sanguis laete rubens et manifeste arterio­sus effluxerit, quod effluvium pressione solertissima adhibita vix sedari potuerit. Idem se omnino vidisse asserit, sanguinem eo magis rubrum fuisse, quo maturius tumor aperiretur, et tanto magis ad ni­gredinem accedisse, quanto serius illud fieret. De­nique casus a Smellio 18) et Jahnio *9) observatos, in quorum autem narratione multa desiderentur , in memoriam revocavit. Ingenue tamen fassus est, se tantum abesse , ut quaestione supra proposita tumoris sanguinei ortum demonstratum esse credat, ut ipse potius parvi illud pendat, existimans, non solum in rationem, qua hoc malum oriatur, sed etiam in alia hujus morbi momenta adhuc tenebris involuta penitius inquirendum esse. Sit ut sit; hoc non dubitandum, continuatam in morbo observando diligentiam atque accuratam infan­tium, qui hoc malo laborarant, mortuorum disquisi­tionem anatomicam requiri, ut de morbi ortu cognitio accuratior paretur, aliaeque rei partes illustrentur. Nota. Baudelocquii de natura et indole tumorum sanguinolentorum adnotationem silentio non i8) 45. Samml. 4- Bemerk. ig) Neues Sjstcm der Kinderkrankheiten. Rudolstadt 1817. PaS- 93* / 2

Next

/
Thumbnails
Contents