Zeller, Carolus: De cephalaematomate (1822)

i8 praetereundam censemus. Viro experientíssimo veri haud absimile videtur, nonnunquam his ecchymosibus externam calvariae partem occu­pantibus salutarem ex interioribus partibus deri­vationem effici. « Tous ses enfans, inquit, sont nes vivans et sans ces épenchemens de sang d Vextérieur du crane, iis eussent peut-étre été victimes, comme bien d’autres, de l’engorge­ment ou de la rupture des vaissaux du cerveau. » S- IV. Prognosis, si morbus recte tractatur, in univer­sum mala non ominatur. Tres tumores sanguinei a me observati, et multi, quos praeceptor dilectissimus vel ah ipso vel ab aliis tractatos mecum commu­nicavit, in infantibus sanis, robustis ac vegetis in­veniebantur., qui usque ad illud tempus, quo Aescu­lapii sacerdos opus absolverat, sani manebant. Quibus perpensis, prognosin quod attinet, Mi­chaeli viro digno assentiri non possum, multo minus vero scriptoribus in aliorum sententiam temere con­cedentibus, qui, quum rem vel omnino non, vel non satis usu ab ipsis cognitam in compendiis suis, quse omnibus numeris absoluta esse velint, non praetereundam esse putent, periculum verbis exagge­rant , imo malum tantum non semper mortiferum esse opinantur, v. c. Fleisch, Jahn , Plenk, Gardien et alii. Medendi ratione vel neglecta vel praepostere ad­hibita , morbus, rebus ut supra monitum est se habentibus, utique deploranda gignere potest, v. c. ossis corruptionem, perforationem, imo infantis mor-

Next

/
Thumbnails
Contents