Zeller, Carolus: De cephalaematomate (1822)

i3 contra, experientia teste, cuti concolor, fluctuans est, et pressum non minuitur. Nota. Casu ita ferente, ut in partu difficili ex prava inter caput foetus et pelvim proportione tumor sanguineus et quidem in parte capitis pelveos cavum intrantis praevia exstet (quae ut plurimum alterutrum bregma est 1o) is pro emollito tumore succedaneo haberi possit; quin, explorator obstetricius quibusdam rationibus accedentibus illo tumore in opinionem deduci potest, iufantem mortuum esse. Quanti momenti igitur cognitio cephalaematomatum ratione ob­stetricio - semiologica sit, non est, cur multis doceatur, qui artis obstetriciae peritus non ignorat, quam gravis in hac arte exercenda sit aestimatio signorum indicantium, infantem nascentem vivum aut mortuum esse. Quibus signis cepbglaematoma a sanguinis effu­sionibus, capitis recens natorum contusione creatis, differat, in univei'sum facile dignoscitur. Contusionibus enim gravioribus vasa sanguifera dirumpi, indeque ecchymoses insignes nasci posse, notum est. Capite praecipue ejusmodi violentia laeso, sanguis effusus nunc in tela cellulosa mera sub cute colligitur, nunc sub galea aponeurotica imo pericra­nium inter et calvariam accumulatur, et in tumorem accrescit, qui bis tantum signis á cepbalaematomate nostro distingui potest: cutis intumescit, dolet, rubens i5) Naegele, über den Mechanismus der Geburt f Deutsches Archiv f. d. Physiologie. BdJfvileft 4, p. 488. 5o2.

Next

/
Thumbnails
Contents