Zeller, Carolus: De cephalaematomate (1822)
primo, deinde caerulea et livida aut nigricans conspicitur , incisa sanguinem in minoribus ipsius et telae cellulosae vasis copiosius coacervatum, imo infarctum ostendit. — Evanescentibus vero (quod facile fieri potest) hisce cutis signis, permanente sanguinis effusione, nullum inter hunc tumorem et haematoma nostrum signum remanebit, quod etiam in illis casibus accidit , in quibus contusionibus vehementioribus ecchymoses quidem, nulla vero cutis mutatio efficitur. Hanc rem in sugillationibus infanticidii suspicionem moventibus , maximi momenti esse , profecto apparet. Nota. Observationem a nemine hucusque, ni fallor, vulgatam, quamquam cum cepbalaematomatum diagnosi non arcte cohaerentem , in universum tamen notatu haud indignam, hic adjicere a re non alienum duxi. Capite vi externa contuso primo post contusionem tempore nihil, postea vero longiore aut breviore temporis spatio interjecto tumorem magis magisque crescentem , liquido lucide - rubro sanguine repletum i caeterum cephalac- matomati parem nonnunquam oriri vidimus. — Angustis vero bujusce disputationis terminis inclusus duorum ejusmodi casuum memoratu dignissimorum adumbrationem, quorum alterum in academice nostra? instituto clinico-chirurgico observavi) hic omittere cogor.