Zeller, Carolus: De cephalaematomate (1822)

12 hydrocephalo externo, in quo aqua in tela cellulosa liaret inéra sub cute) etiam si non totum capitis criniti ambitum obtinet (s. d. partiale) tumor sanguineus eo differt, quod tumor oedematosus minus circum­scriptus est, non fluctuat, sed digito impresso foveam tenet. Difficillime vero distinguantur haematomata a specie hydrocephali externi, qua humor aquosus inter galeam tendineam et pericranium, aut hoc inter et calvariam ipsam, et quidem singulos constituens tumores, collectus esse dicitur, et quam nonnulli «partialem , aponeuroticum, aut periosticum hydro- cephalum externum nominant. Nam hic tumor ambitu angustior, tensior, quam in oedemate capitis esse perhibetur, atque pro natura sua (quod etiam contenditur) fluctuantem se praebeat, necesse est. — Difficilius vero, nostra quidem opinione, hanc connati hydrocephali externi speciem existere, exemplorum, quae in dubium vocari nequeant, auctoritate probari possit. Si a multis hujusmodi observationibus casus secer­nerentur, in quibus tumores sanguinolenti pro hy­drocephalo externo habebantur et ita describebantur, quotusquisque relinqueretur casus, qui idoneus esset ad demonstrandum, hydrocephalum externum partia­lem exstare ? Cephalaematoma §. L descriptum haud difficile a tumore distinguitur, qui teleangiektasia seu aneu­rysma per anastomosin vocatur. — Hi tumores aut rubicundi aut caerulei, tactu in spongiae modum mol­les, compressi saepius minuuntur; cephalaematoma

Next

/
Thumbnails
Contents