Zeller, Carolus: De cephalaematomate (1822)

De eorum, quse diximus, veritate maxime uni­cuique Corvini egregii tractatus «de hernia cerebri (Argentor. 1749)» monograph ia prima de hac re edita persuadere potest, in qua scribenda vir acu­tissimus hunc praecipue Le Dranii casum respexit. Quibus duobus casibus ductus herniam cerebri in verticalem aut lateralem et occipitalem divisit, quarum prior symptomatibus minus vehementibus conjuncta, minus periculi afferre, ac majorem curationis spem ostendere perhibetur, posterior vero pejoribus signis comitata multo plus periculi creare ac parum aut nihil spei relinquere etc. narratur. His perpensis, quis sententiam maxime assidui Oehme, quam in excellentissimo tractatu de morbis rec. nat. chir. (Lips. 1773), ubi de prognosi herniae cerebri disserit, protulit, «annotari, inquiens, tamen meretur, plurimos infantum hac hernia allectorum, qui sanati fuerunt, hernia in osse bregmatis labo­rasse, eos vero , in quorum occipite erant, periisse » — non aeque veram ac expeditam habebit? Idem statuit Tiiiemigius de hernia cerebri laterali agens. Cf. porro liac ratione Held (D. de hern. cer. Giessae 1777) et Salleneüve (D. de hern. cer. Argent. 1781). — Quocirca nos in encephalocelis congenitae imagine verius exprimenda accuratior et melior tumorum sanguineorum cognitio juvabit, quod pluribus de­monstrare nec hujus loci est, nec angusti hujus dis— sertatiunculae termini patiuntur. Tumores capitis sanguinei, uti herniae cerebri, ita interdum peculiaris hydrocephali externi species existimati sunt. Ab oedemate capitis (seu illo s. d.

Next

/
Thumbnails
Contents