Zeller, Carolus: De cephalaematomate (1822)

Hanc sententiam, quod ad universum attinet, falsam esse, 111.Nagele ante hos undecim annos probavit. In omnibus casibus adhuc ah eo obser­vatis, quorum copia haud exigua est, os nunquam asperum nec corruptum, sed lasve inventum est. Idem de majori casuum a medicis, quos ad ea, de quibus loquimur, advertere et tumores aperire permovit, ipsi indicatorum numero pronuntian­dum. — Baudelocque experientissimus , qui ad tumores sanguinolentos inprimis animum ad­vertit , neque illius prominentis circuli ossei neque scabritiei ossis mentionem fecit. Yid. Uart des accouchemens, b.e ecl. Quin in exem­plo a celeberrimo Stein jun. diligentissime descripto illa ossis mutatio a CI. Michaelis deli- neata plane defuit. Annál. d. Geb.hülfe St. IV, pag. 67. — Praeterea sanationis, quando cura idonea accessit, celeritas, quae etiam tunc locum habet, quando apertura pluribus hebdomadibus post facta erat, ac plures aliae res ossis integri­tatem arguunt. Quamquam non negamus, fieri posse, ut os, etiamsi tumores justo tempore aperiantur, corruptum reperiatur, quod tamen observationibus nobis notis impulsi, rarissime evenire existimamus. — Caeterum difficulter intelligitur, quale CI. Michaelis et alii putent os esse verticis infantis recens nati, contendentes illum marginem prominentem ex destructione ex defectu tabulas vitreae oriri *). *) Tum demum, cum in eo essemus, ut hunc libellum typis exscribendum curaremus, praeclaro opere Pal- eettae, summa veneratione digni, uti licuit, quod nobiscum communicavit praeceptor suavissimus , qui hunc librum benignitati Caroli Wexzelii , viri cele­berrimi debet. Quo ex libro apparet, Michaels«

Next

/
Thumbnails
Contents