Zeller, Carolus: De cephalaematomate (1822)

7 Tumor capitis sanguinolentus ab ordinario tumore (capite succedaneo), qui in capite per pelvim trans- eunte formatur, partu non nimis celeriter perfecto, his signis distinguitur: Tumor succedaneus non tam distincte circum­scriptus, tactu mollis est, et digitis pressus subsidet in fossulas, atque 12—48 horis praeterlapsis eva­nescit. Tumor sanguineus circumscriptus sub digito fluctuat, atque primis a partu diebus non decrescit, plerumque potius accrescit, et magis intenditur materia intus cumulata. Ille reperitur in ea capitis parte, quae, antequam caput per pelvim truditur, huic obversa est; hic quamcunque ossis parietalis partem occupare potest. — Caput succedaneum eo crassius est, quo §. II­sententiam suam huic Italorum medicorum veterano debere, nisi Iliceam (quod nobis non omnino a vero abhorrere videtur) mutuatus est a Petro Moscati , a quo etiam medendi methodum petivit, de qua postero tempore, diuturniori usu edoctus, senten­tiam mutavit. — Attamen descriptiones ilhe ossium parietalium infantium, qui tumoribus sanguinolen­tis affecti obierunt, quamvis accuratissimae, nobis de illius sententiae veritate non plane persuadere potuerunt. — Saepius in ossibus verticis infantium breviori aut paullulum longiori post nativitatem tempore praeterlapso mortuorum, qui haematoma­tibus non laborarunt, passim loca colore rubro tincta, quae tinctura ossium parerichjmati inserta detergi nequivit, invenimus. Cf. Hallfr, Vorlesun­gen über d. gerichll. Arznejvvissenscbaft. Bern 1784. Bd. 2, Tbl. 2, p. Q. — A. K. Hesselbach, vollst. Anleit, zur gesetzmäss. Leichenöffnung. Würzburg. 1812. p. do.

Next

/
Thumbnails
Contents