Vámossy István dr.: Adatok a gyógyászat történetéhez Pozsonyban (Pozsony, 1901)

I. Orvosok Pozsonyban a XII. századtól Torkos Justus Jánosig - Függelék

— 114 Caseus est frigidus, stipans, grossus quoque, durus; Caseus et panis bonus est cibus hic bene sanis: Si non sunt sani, tunc hunc non jungito pani. Ignari medici me dicunt esse nocivum, Sed tamen ignorant, cur nocumenta feram. Languenti stomacho caseus addit opem, Si post sumatur, terminat ille dapes. Qui physicam non ignorant, haec testificantur. Inter prandendum sit saepe parumque bibendum: Ut minus aegrotes, non inter fercula potes; Ut vites poenam, de potibus incipe coenam; Singula post ova pocula sume nova. Post pisces nux sit, post carnes caseus adsit; Unica nux prodest, nocet altera, tertia mors est. Adde potum piro: nux est medicina veneno. Fert pira nostra pirus, sine vino sunt pira virus: Si pira sunt virus, sit maledicta pirus. Si coquis, antidotum pira sunt, sed cruda venenum;

Next

/
Thumbnails
Contents