Szakcikk gyűjtemény
Adalbert Block: Beiträge zur Geschichte der Litteratur der Augenheilkunde im Mittelalter unter besonderer Berücksichtigung der Augenheilkunde des Alkoatim
De combustione antimonii. Antinionium sic comburitur, pone antimonium (ad) carbones ii/censos nec multum permittatur ne ad similitudinem plumbi revertatur. Et ejus lavatio est sicut marca site. De lavatione ematitis. Lapis ematitis lavatur sicut marcasita et est ut teratuf subtilissime et ponatnr in vase et cum aqua fiant pilule ad modum lenticularum et laventur et ponantur in alio vase et quod prius exierit cum ea aqua in lavatione istius est optimutn ad opus tuum, quod autem terrestre fuerit et resident non valet ad opus et dicit johannicius. De combustione viride eris. Viride (sic) eris combustio sic fit. teratur et ponatur in patella terrea et igni superponatur et semper moveatur quousque permutetur color ejus ad similitudinem caloris tuthie deinde infrigidetur et reservetur. De combustione arsenici. Arsenici combustio sic fit Rp. ex eo quantitatem quod vis et pone in vase terreo novo et igni superponatur et moveatur quousque inceperit calefieri cum autem colorem proprium mutaverit deponatur ab igne et conteratur et usui reservetur.