Schuster, Joannes (szerk.): Pauli Kitaibel M. D. prof. Chemiae ac Botanicae: Hydrographica Hungariae 1. (Pest, 1829)
Praelatio
Vili Ad opus completum in unum redigendum jSlura ex idiomate germanico (et Msta et typis excusa) in latinam versa sistuntur: sic manu- scriptae dissertationes de Aquis lucskyensibus, Promontorii budensis, mehádiensibus, et ea de usu Aquarum mineralium Hungáriáé; sic impressae , de Aquis szalatnyensibus una, de pa- rádensibus duae, de bartphensibus una. Acribia plurima calculis seu principiorum constituentium proportioni designatae adhibita est, ita ut plures tabellae eam sistentes in unam congestae fuerint, quo conspectus exactior, intuitus plenior haberetur constitutionis Aquarum (sic maxime ad Aquam budensém , bartphensem). Quibus Aquis tabulae tales deerant, his novae addebantur, quas editor Mstis Kitaibeli adjecit, pro conservatione quacunque. Termini chemici in descriptione Mstorum recentiores (nec tamen novissimi) sunt adhibiti (antiquis penes servatis), ut aequabilitas haberetur tam temporibus nostris accomoda et statui scientiae, qua^i lectoribus versatis arridens, aut debilioribus simul firmandis apta. Hydrographicorum Kitaibeli ordinem editor hic exhibet primo digestum serie geographica per Comitatus Hungáriáé, dein ordine systematic investigationis Aquarum specialium , ita, ut ea, quae saepe repetito labore , sensim factis experimentis, cognitis tardius observationibus adcreverunt consignata distinctis, saepe procul disjunctis chartis, harum ve frustulis, usqne ad tredecim uni labori adpertinentibus, in unum collecta, atque ad rem digesta sistantur. Repetitae analyses eadem methodo institutae in unam coordinatae componebantur, et notae omnes dissertationi ingerebantur (praecipue in analysi Aquae buziásensis, budensis, monyászcnsis); dis