Schuster, Joannes (szerk.): Pauli Kitaibel M. D. prof. Chemiae ac Botanicae: Hydrographica Hungariae 1. (Pest, 1829)

Praelatio

IX similes praeprimis annorum serie disjunctae analyses sibi subjungebantur; dissertationes vero completae non mutatae traduntur, nec aliis in­terruptae. Omnes editor articulis nexis , serie observationum decurrente sistit, fontesque ana- Jyseos cujusque singulares suo speciatim notat loco. Sic coordinata, atque, quantum fieri po­tuit, exactissime composita ita describebantur, ut nihil plane iis decederet, nihil heterogenei accederet. Integro enim operi coordinando dc- scribendoque eo accessit editor animo, ut ne lii- lum quidem experimentorum institutorum, obser­vationum captarum , imo notularum minimarum mitteretur, ut uno labore integer haberetur Ki- t ai bei, et labori gravi alienum sit vituperium, imo dubium operis incompleti. Hac ratione ob­tinuisse se putat eum Hydrographicorum Kitai- beli statum, cui, qua tali, modo existenti, nulla desit observatio, experimentum, imo idea; ita opus coram habitum Mstis in Museo nationali Hungarico servatis comparaturus quiscunque , nec diligentior quidam speret, ex iisdem fonti­bus variantes aut supplementa se haurire posse. Editor enim sciens, imo optans, Msta origina­lia Kitaibeli in aevum publice servari , necessa­rium esse perspexit, ut omnia et tota Hydrogra- phica Kitaibeli publico dentur: nam exspecta­tioni excitatae per diligentissimum observato­rem eruditum in quibusvis Patriae partibus no­tum editor quiscunque solum exhausto fonte respondere potuit, non vero selectu completa­rum aut ad apicem deductarum dissertationum : omnino omnia danda erant exspectationi publicae. Hac tamen methodo adhibita evenit, ob­servationes saepe incompletas, mancasque edi­tas esse, quod severius censurari posse non est diffitendum. Opus namque exhibitum facie certo

Next

/
Thumbnails
Contents