Schuster, Joannes (szerk.): Pauli Kitaibel M. D. prof. Chemiae ac Botanicae: Hydrographica Hungariae 1. (Pest, 1829)
Vita Pauli Kitaibel
VITA KITAIBEM. XXIX Hinc suarum scientiarum attulit fundamenta, hinc augmenta; plurimum tamen in excolenda et insudabat et praestabat Botanica. Amabilem hanc, imo omnium gentium scientiam, attracto et continuato docturis fervore , domi forisque, et sine cessatione excoluit. Erant quidem apud nos non contemnenda facta in Botanicis ini— tja , at Kitaibelus noster iis certo Colophonem apposuit. Primus Melius seu Juhász Petrus , somogyiensis hungaricö de Vegetabilium Natura et qualitatibus 1578 disseruit; mox synchronus pannonicas stirpes novas descripsit Carolus Clusius 1583 (rariorum aliquot stirpium per Pannoniam , Austriam et vicinas quasdam provincias observatarum historia, IV. libris expressa. Antverpiae, forma octava, quae cum historia stirpium hispanicarum 1601 Antverpiae in folio recudebatur, sumtus faciente Balthasare Batthyányi, viro Illustrissimo). 1651 HeiudelFer- dinandus indicem vulgavit horti botanici posoniensis. 1726 Comes literatissimus Aloysius Marsigli Danubium edidit pannonio—mysicum, opus scientia et arte splendide dotatum (Amstelaedami, tomis IV. in folio). 1774 W interi Florae tyrnaviensis indigenae partem primam vulgavit (nomine dissertationis inauguratis Horvátovsz- kyi, qua usque ad Dodecandriam descripsit plantas 238) ; idem 1788 indicem horti botanici Universitatis Hungáriáé , quae Pestini est (cum Cupris 26 ; opus alphabe- tica serie usque ad Tordylium complectiLur VegeLabilia 1598, pluraque descripta, inter quae Geum adest novum, dein Waldsteinia dictum); tandem Ehrhart (Beilraege zur Naturkunde, tomo Imo a pag. 139— 168 anno I792 Hannoverae edito) plures hungaricas a W interi submissas, jam in horto Ehrharti excultas, descripsit. 1791 Lumnitzer Stephanus Floram posoniensem emisit Lipsiae. — Kitaibelus noster anno 1799 his superaccedens Plantas quidem protulit Clusio , Jacquinio, Hostio, Mitter- pachero, Lumnitzero et praecipue plures Winterlio no-