Schuster, Joannes (szerk.): Pauli Kitaibel M. D. prof. Chemiae ac Botanicae: Hydrographica Hungariae 1. (Pest, 1829)
Vita Pauli Kitaibel
XXX VITA KITAIBEU. tas, descriptas (et in hujus indice horti) figura expressas (de quibus alibi plura), verum tam has ad Naturam exactis iconibus et fidis descriptionibus ad lucem tandem meridianam collocavit noster, quam insuper longe maximum harum e suis addidit numerum , atque species aliquot centenas detexit novas , genera tria nova l quo se inter summos Botanicos sistebat, Hungáriám vero ad cae- terarum Europae regionum cognitarum lineam collocabat. Primo nuncio operis botanici edendi 1799 Januarii 3 emisso (in Citer. Sínjeiger N. l.) promittebantur Plantae merae novae aut rariores, descriptionibus et iconibu3 illustrandae, qua additamentum pulcherrimum ad lite— raturam hungaricam. Eusior nuncius Martii I7ma Viennae et Pestini, Waldsteinio et Kilajbelo auctoribus, vulgatus edicebat Hungáriám rebus ad historiam naturalem pertinentibus abundantissimam majore cura pervestigatam Florae europeae non modicum incrementum addituram: Regnum enim hoc plurimas Europae frigidae et calidioris plantas ferre t et praeter magnam asialicarum stirpium copiam aliquot africanas atque americanas *, imo centenas et amplius stirpes adhuc latere ! Vegetabilium vero rarissimorum apud nos divitem numerum , variamque vegetationis indolem prodire e nostris montibus multifariis, sylvis vastissimis, campis et pascuis immensis, locis salsis, Aquis mineralibus copiosis et diversissimis. Haec opere majore botanico in orbem literarium deferre, eidemque praemittere constituebant descriptionem itineris unius alteriusve a se instituti, quae physicam peragratorum locorum indolem atque P lantas visas indicaret, quarum ignotae aut non salis cognitae descriptionibus ad viva specimina, iconibus vero sub sua cura Vindobonae factis et coloribus distinctis illustrandae essent. Forma operis et charta seligebatur eadem, quae ad Jacquini icones Plantarum rariorum assumta fuit; editio promittebatur per Decades, trium mensium intervallo