Schuster, Joannes (szerk.): Pauli Kitaibel M. D. prof. Chemiae ac Botanicae: Hydrographica Hungariae 1. (Pest, 1829)
Vita Pauli Kitaibel
XXIV VITA KITAIHELI. Klaprothio berolincnsi cessit (literis in Gehlenii Diur- nali chemico expressis). 1804 iter in alteram provinciam Hungáriáé septem- trionalem arvense seu liptoviense , comite pictore, men'sibus fere^piatuor exegit, dum interea Budae prodiens dissertatio Schraudii de Aqua soteria thermarum buden- sium resultata analyseos chemicae Kitaibeli et Winterlii publice retulit. 1805 iter banaticum alterum suscepit, eo scopo, ut Aquas puteales contubernii militaris Csakovae de noxia qualitate suspectas chemice investigaret, Assessor vero Commissionis studiorum, amicissimus Pfisterer, ex parte medica observaret.* Qua occasione Aquas quoque mehdclienses investigabat, atque Vegetabilia regionis feracissimae legit, comitante pictore. Post 81 diem rediens menses duos in horto, tertium in hybernaculo Plantarum consumsit, Plantis revidendis, determinandis, coordinandis rigidissime inhaerens. Interea ad finem deductus erat Tomus secundus descriptionis Plantarum rariorum Hungáriáé Decade 20ma, atque praemissa praefatione physiographicam Croatiae descriptionem continente. 1806 Majo Pharmacopoeas albenses ambas visitavit J dissensione tamen inveterata inter Pharmaceu- tas atque Medicos continuante , visitationem Assistens Schuster Decembri insequente tertiam peragens, rem clausit. Kitaibel vero Croatiam obtutu botanico tanti faciens, quanti Banatum nostrum, novis curis hoc adire intendebat regnum, sed loco itineris croatici per soproniensem provinciam (paludes Hanságh) et regionem Austriae conterminam inchoati, infortunio Kitaibeli et in detrimentum scientiae soproniense mansit iter: mox enim noster infirmatus Borbolae apud fratrem febri nervosa pressus mensibus iere quatuor decubuit, imo Pestinum rediens duabus adhuc septimanis tertiana laboravit.