Schuster, Joannes (szerk.): Pauli Kitaibel M. D. prof. Chemiae ac Botanicae: Hydrographica Hungariae 1. (Pest, 1829)

Vita Pauli Kitaibel

VITA KITAlßELl. XXV 1807 penes Winterlium constituebatur 'praefectus horti botanici, atque adurgebatur, ut suorum itinerum descriptionem ederet. Sed ille valetudini necdum integrae Medicinam quaesiit bimestri usu Acidulae rdnkensis in­terno, externoque. 1808 Januario Museum Historiae naturalis Praefecto orbatum cum Professore Fabrici et Adjuncto Reisinger ad inventarium generale conscripsit. Itinere slavonico provinciam in sesquiquartum mensem mediam percurrit cum amico Fabrici, simul geologica atque mineralogica observante, cum Plantis copiosis iterum aegritudinem referens. Thermarum stiibnvensium analysis ab auctore olim possessori Magistratui Civitatis Gremnicz transmissa lucem nunc adspexit publicam. 1709 Aquarum mehádiensiurn descriptio olim in­choata typis edi demandabatur, cum tamen illa necdum completa fuisset, autumno et hyeme hujus anni Aquae ejates decem variae Pesthinum pro analyst chemica sub­mittebantur. Primum hoc anno Kitaibel edebat Catalo­gum Plantarum horti botanici $ itineris vero botanici loco amplior apud nos inchoabat labor translationis quintae horti botanici Regiae Scientiarum Universitatis Hunga- ricae, qui ab anno 1784 in Civitatis interioris platea hatvaniensi (loco, quem medium findit platea pulcra: schöne Gasse) cultus nunc migrare debebat in suburbii josephini angulum inter Boream et Occidentem situm, pau­cis a porta hatvaniensi in Meridiem passibus, labore sane herculeo in 4-500 speciebus evellendis et transplantandis, qui licet difficillime se operi accingentem unicum mansit Kitaibelum. Hyeme pro Museo nationali Hungarico, lo­cum horti botanici subintrare conanti, jamque novis curis restaurando conscripsit notam de eo, quid genera- tira colligendum sit, alteram, quid speciatim e singula­ribus Regni nostri Comitatibus (exemplari quorumdam designato); tertiam addidit epistolam i öd

Next

/
Thumbnails
Contents