Schuster, Joannes (szerk.): Pauli Kitaibel M. D. prof. Chemiae ac Botanicae: Hydrographica Hungariae 1. (Pest, 1829)
Vita Pauli Kitaibel
vestigavit Aquas summopere varias parádenses. Typo paralum habuit tractalum de Elaeatibus Metallorum. Plantae allatae ultra observatae, comparatae describebantur: cuncta botanico operi magno edendo praeparabantur. 1798 Magnovaradinum concessit pro investigatione Aquarum thermalium vicinarum, quam Majo terminavit. Cum vero nova sua inventa botanica, post omnia Pestini et Vindobonae exquisita subsidia botanica, tam Kitaibel, quam Waldstein , qua rem maximi momenti certo judicio firmare in animis haberent, atque 1797 Aprili Professor berolinensis Carolus Willdenow operis magni botanici linucaui (praeter quod nec hodiedum ad eundem apicem aliud deductum habemus) Species Plantarum edere coepisset, Kitaibel cura fine Augusti Viennam adiens, inde cum socio atque Maecenate Waldstein, eum tus faciente, per Pragam, Dux, Dresdam, Lipsiam (ubi Hedwigium nostrum, Cryptogamiae primum assertorem, consuluerunt) atque per Vitebergam Berolinum 16 Septembris attigerunt. Hic auspice Willdenowio nova Plantarum hungaricarura cohors agnita salutabatur, et genera duo nostrorum Botanicorum retulerunt nomina. Rediens Kitaibel Pestini Octobris 24ta cfuxit Elisabe- tham Sarlay , purum se juniorem. 1799 Januarii 22da Salario addebantur floreni ducenti, et concedebatur annua peregrinatio stantibus Sc. Universitatis facienda, ad Plantas et Aquas soterias investigandas (annuncialione facta in liter. 5injeiger für Ungern. 1799. 7- Martii N. 11.). Hospitium ad necessitates officii ampliabatur. Iter hoc anno circa Balatonis littora in bara- nyensem provinciam mensibus tribus peregit, atque primis typis vulgavit quaedam hactenus observatorum (in ephemeridum pestinensium adjecto nuncio literario: Siteräi rifdjer Sinniger f. Ung. al§ Beilage jum 3?. Courier au$ Ungern): Februario physiographiara Montis Matrae, Martio indolem et virtutes Aquarum ibi pullulantium VITA K1TAIBI5LT.