Schuster, Joannes (szerk.): Pauli Kitaibel M. D. prof. Chemiae ac Botanicae: Hydrographica Hungariae 1. (Pest, 1829)

Vita Pauli Kitaibel

XXII VITA KITA I BE LI. parádcnsium ; Junio addidit criticam Genersichiani elenchi Florae seepusiensis, cui Julio anticriticam opposuerunt deputati Facultatis medicae. — Postquam Januarii 3tia tn £it. Sinjcigcr N. 1. pag. 2. praevie enunciaretur editio ,, Plantarum rariorum Hungáriáé indigenarum , et prae­mittenda descriptio itineris sui m Marmatiam (haec qui­dem lingva germanica) , Martii I6ma Pestini et Vindo­bonae Comes Waldstein et Adjunctus Kitaibel fusiorem44 nuncium ediderunt ,, de operibus botanicis duobus 4i quorum alterum ,, Botanische Reisen in Ungern“ in­scriberetur, quod Lipsiae post breve tempus typis pro­diturum sperabant, alLerum ,, Plantae rariores Hungáriáé indigenae, descriptionibus et iconibus illustratae4* (80 iconibus atque descriptionibus tunc jam paratis , epocham editionis exspectant ibus). Dum haec apud nos gererentur, Berolini mense Aprili prodiens tomus alter novorum 6criptorum societatis Naturae curiosorum berolinen ium (neue Schriften der Gesellschaft naturforschender Freun­de) attulit Willdenowii descriptionem novarum Planta­rum liungaricarum : Kitaibelae et Waldsteiniae , additis iconibus , atque Symphyti cordati. Novembri tandem Viennae prodiit Decas prima descriptionum et iconum Plantarum rariorum Hungáriáé £ pulcherrimum hac­tenus Hungáriáé monimentum scientiiicum. 1800 Majo abiit per Rács et Syrmium in Sanatum Hungáriáé, cujus divitias botanicas praeviis duobus iti­neribus praegustatas habuit, nunc vero tribus mensibus penitius prosecutus est, simul mensem fere impendens Aquarum mehúdiensium analysi chemicae. Retulit Vegeta­bilia nova 114 (e quibus 3 numerabat americanas, 20 Asiae septemtrionalis et intermediae incolas). 1801 primis duobus mensibus elaboratio praevii nuncii dc Aquis bartphensibus , Majo Cassoviae hunga- rice ct germanice impressi, investigatione tardius adhuc couLiuuata, peractio analyseos Aquarum szalalnyensium,

Next

/
Thumbnails
Contents