Schuster, Joannes (szerk.): Pauli Kitaibel M. D. Prof. Chemiae ac Botanicae: Hydrographica Hungariae 2. (Pest, 1829)

Aquae Comitatus Sárosiensis

Id unum -hoc loco adhuc monere debeo , Ferrum in his Aquis eo gradu esse oxydatum , ut Ochram constituat a Magnete non trahendam ; in tali namque statu etiam in retorta, excluso Aeris almosphaerici accessu, e recen­tibus impetratur. 3) Carhonas Natri seu Soda blanda , aut aerata* Sapor lixiviosus comparens, postquam Acidum carboni- cuin, qua parte saturationem reliquarum materiarum ex­cedebat, vel sponte profugerat (§. 3. C) vel igne pro­pulsum erat (§. 3* D) j qualiLas item, quam Aquae post longiorem decoctionem, jam nihil Terrarum absorben­tium gerentes , adhuc habent flavum Curcumae pigmen­tum in badium, rubrum autem Anchusae tinctonae in coeruleum commutandi (§. 5. H. I) j nec non effervescen­tia, quae excitatur, si tum Acidum quodpiam additur, demonstrant Alcali fixum adesse \ idemque Acidum car- bonicum fovere, ac Natri, nec Kali, indolem haberef ex ejusdem §phi momentis L et N conficitur. /[) Murias Natri seu Sal communis. Acidi namque muriatici praesentiam ostendit solutio Argenti alcaima (§.5. I) j aliam Basin autem ipse Carbonas Natri praesens 3) non patitur adesse. Sulphas Natri seu Sal mirabilis. Acidi sulphurici vestigia designavit Murias Barytis (§. 5. L) ; Bases autem metallicae, et terrestres ob praesentiam Natri exulant: non potest itaque Acidum illud nisi cum hoc conjunctum adesse. 6) Materia extractiva. Color flavus sub finem evaporationis comparens, a Ferro, utpote tum jam ex­cusso , haud repetendus, et sine dubio etiam Aquarum isLarum corruptibilitas, hanc plerorumque fontium com­munem hospiLem nec m nostris Aquis desiderari innuit, et evidentius patuit ex ustione Salium in vase clauso, qua Carbonem produci vidi. AQUAE BARTPHENSES 1797. 57

Next

/
Thumbnails
Contents