Schuster, Joannes (szerk.): Pauli Kitaibel M. D. Prof. Chemiae ac Botanicae: Hydrographica Hungariae 2. (Pest, 1829)
Aquae Comitatus Sárosiensis
Carboneis Calcis seu Calx aerata. Selenites, e sedimento per coctionem dejecto per Acidum sulphuricum productus (^§ 5. 0. 2), et effervescentia sub illius solutione orta, Calcem in Aquis hospitari probant; eamque excessivo Acido carbonico solutam fuisse ejusdem per ebullitionem causatus secessus demonstrat. 8) Carbonas Magnesiae seu Magnesia aerata Bergmani. Terra illa alba, quae post primam decocLio- nem et filtrutionem sub ulteriore ebullitione secedere pergit (§. 3. E), non est alia, quam Magnesia, hac sua qualitate dudum nota ; Salis amari autem e sedimento per ebullitionem separalo productio (§ 5. 0. 2-) , quae tamen ob Terrae illius parcam portionem non nisi cum majore sedimenti massa distinctum successum habet, rem extra dubium ponit. Et quis credat, Terram istam praesente Natro alteri, quam Acido carbonico nuptam fuisse? 9) Silica. Hujus pauxillum e §pho 5. 0. 2) prodit; quod enim ab Acido muriaLico insolutum remansit, non potest esse Calcis cum aliquo Acido natum connubium insolubile, cura tale vetet Carbonas Natri. 10) Sulphur. Principii hujus quidpiam in fonte minore et communi bartphensium detegit odor (§. 2* B) et ostendunt ReageuLia jn recenle ac destillata Aqua (§. 4. E. §. 5. C.) ; idemque aereum esse, fugacitas ejus comprobat. Iu corrupta autem Aqua indicia Sulphuris sunt manifestiora (§. 3. B. et §. 5. E.). Qui cum Cei. Kirvan (a) putant, Ferrum cum Sulphure in eadem Aqua non posse esse solutum, ii ex Ferri per liquorem Vini probatorium producta praecipitatione (§. 4. G) argumentum pro sua sententia mutuari possent, exemplo Murrayi, cum videbat Aquas Pyrmontanam et Dribur- gensem, Ferrum gerentes, per Aquam Aere hvdrogenio 5$ AQUAE SÁROSIENSES. (a) Sreira d>em. 5innal. 1787. 2. ©Í. (b) L. c. 1793. 8 ©t. 128.