Schuster, Joannes (szerk.): Pauli Kitaibel M. D. Prof. Chemiae ac Botanicae: Hydrographica Hungariae 2. (Pest, 1829)
Aquae Comitatus Sárosiensis
AQUAE BARTPHENSES 1797. 49 cipium pleriscpie corporibus eripiat (a). Visurus itaque an illa similem potestatem etiam in Oxydum Auri Am- moriio junctum exserat, Stannum in concentra to et ebulliente Acido muriatico solvi,, et recentem calentemque’ solutionem Auro fulminanti adfudi: sic non jam purpureus, verum nigro-fuscús comparebat color; et pulvis a liquida parte separatus, Ferrove adfrictus haec Metalla deaurabat; in liquida parte autem pars superflua Muri- atis Stanni et Sal ammoniacus aderant. Postquam vero eandem solutionem Stanni muriaticam uno alterove die in vase aperto reliqueram, contracto ex Atmosphae- ra Oxygenio non jam Auri reductionem operabatur; verum Purpuram mineralem cum eodem generabat. His ita cognitis, ut Reagens meum penitius noscerem granum unum crystallisati Salis ammoniaci in 100 pollicibus cubicis Aquae destillatae solvi, et addita solutiono Auri miscelam ope Natri decomposui; praecipitatum ita productum cum Muriatae Stanni dicta ratione tractatum Salem ammoniacum mihi prope totum reddidit. Undo igitur patet, medio hoc, a me proposito , etiam minimam Ammonii portiunculam non modo detegi, sed et quantitatem ejusdem definiri posse; id quod tanto magis optandum erat, cum Salia ammoniacalia in calore, etiam gradu ebullitionis inferiore, q>er Carbonatem Magnesiae aeque ac Calcis, quarum illa non raro, haec frequentissime in Aquis adest, decomponantur Ammonio profugiente. Neque est, cur pretium hujus Reagentis quemquam ab ejus usu deterreat; cum utique, si recens et calore facta solutio Stanni adhibeatur, Aurumsine jactura reductum recuperetur, in quosvis usus aptum. G) Aqua hydrothionica seu hydrogenio sulphurato seu hepatico impraegnata, quam pro vinis explorandis (a) Observ. sur Ia Physique par M. 1’ Abbé Rozier. Avril 1792. p. 307. Kitaibtli Hydrographic a T. II. 4